BCCCAP00000000000000000001133

De Clementis VIII quadam concessione 487 Romae habitum, aperte asserit in nullo regulae praecepto dispen– satum esse, ideoque omnia in ipsa contenta observari debere secun– dum Nicolai III et Clernentis V declarationes (42). Ordinationes pri– mae congregationis generalis post constitutionem Urbani VIII, Ro– mae anno 1628 celebratae, incipiunt protestantes nullam dispensa– tionem contra regulam esse admittendam; sed omnes fratres teneri ad eius observantiam, iuxta praedictorum pontificum declarationes, cum omnes concessiones cuiuscumque generis et quomodolibet impe– tratae vel concessae, si quae forent, sive per documenta sive per vivae vocis oracula, penitus abrogatae fuerint per Urbani VIII con– stitutionem (43). b) Bulla Sollicitudo pastoralis Innocentii XI, 20 nov. 1679. In hoc documento, Innocentius XI directe, etsi implicite, contra Clementis VIII rescriptum proclamat fratres teneri in conscientia ad praecepta regulae singillatim in hac constitutione enumerata, inter quae etiam citantur praecepta de numero vestium, de calceamentis, de equitatione et de ieiunio (44). Verum est bullam Sollicitudo pasto– ralis silere de obligatione sub gravi; sed haec diversis ex argumentis liquido apparet. Ante hoc documentum innocentianum unanimiter admittebatur praecepta regulae sub gravi obligantia. !taque, obliga– tiones in conscientia, de quibus loquitur bulla Sollicitudo debemos interpretari ad mentem auctorum; secus, romanus pontifex debe– bat contrarium dicere, nam suo loquendi modo ansam errori prae– bebat. Praeterea, constitutiones sic dictae sambucanae, pro familia cismontana Romae 1663 editae, affirmant in nullo praecepto regulae, iuxta aliorum comitiorum generalium sententiam, hactenus dispen- (42) Statuta capituli generalis .1612 Romae celebrati, in Chronologia historico– legális I p. 538. (43) Ordinationes, in Chronologia historico-legalis I p. 680. Hoc etiam asserit A. Chiappini, vol. 26, ad annum · 1625, p. 270, n. 4. Cf. Constitutiones pro refor– matis· jamiliae cismontanae anni r6t1.2, in Chronologia historico-legalis II, c. 1, n. I S., p. 24. (44) INNOCENTIUS XI, Sollicitudo pastoralis, 20 nov. 1679, in Monumenta se– lecta iuris regularis, Ad Claras Aquas 1913, 59-64.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz