BCCCAP00000000000000000001133

De Clementis VIII quadam concessione 485 5. - Utrum Clementis VIII concessio abrogata sit per aliquod pon– tificium documentum Si Clementis VIII concessio vivae vocis oraculo facta fuisset, fratres, sine venia superiorum ea uti non potuissent; insuper, mi– nister generalis et minister provincialis potuissent in capitulis decla– rare illam suspensam esse, ideoque omnes ab eiusdem usu omnino abstinere debere. Sed, ut iam diximus, cum in hoc casu videatur vivae vocis oraculum rescripto superatum esse, haec facultas iuxta rescriptorum normas iudicanda est. Paulus sulmonensis, commissa– rius generalis, affirmat manu propria, 22 aug. 1614, ad calcem trans– criptionis huius documenti, non posse fratres hisce concessionibus uti, in primis quia minister generalis Franciscus a Sosa nunquam eas publici iuris fecit, et se exhibet huius assertionis testem (37). Hoc argumentum, postea a diversis auctoribus memoratum (38), tune tantum haberet vim stricte probatoriam, si certo constaret prae– citatum rescriptum concessum fuisset in forma commissoria; sed, ut antea exposuimus, haec facultas data fuit per rescriptum sub forma gratiosa. a) Bulla Sacrosanctum apostolatus Urbani VIII, 1 oct. 1625. Clementis VIII rescriptum videtur abrogatum esse per Urbanum VIII. Capitulum observantium generale anno 1625 celebratum, per pro– curatorem generalero, libellum supplicem exaravit, in quo, inter alia non lev1s momenti, petit a papa ut concessiones Pii V de cal– ceamentis et Iulii II de numero tunicarum abroget, et ut « dignetur declarare et notum facere quod nulla dispensatio in aliquo prae– cepto scienter vel ignoranter obtenta, ab ordine est acceptata, sed quod stat et vult semper stare declarationibus Nicolai III et Cle– mentis V >> (39). Quibus omnibus, Urbanus VIII responsum dedit (37) Vide textum Pauli sulmonensis in nota 24. Cf. notam 27. (38) V. gr., DoMINicus DE GuBERNATis, Orbis seraphicus I, Romae 1682,. lib. 3, c. 12, § 59, p. 243; HoLZAPFEL, Manuale, p. 279s.; LÁZARO DE AsPURZ, Manual, 175. Vide notam 26. (39) A. CHIAPPINI, OFM., Annales minorum, vol. 26, ad annum 1625, p. 269, n. 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz