BCCCAP00000000000000000001133

484 Elizondo pressa >> (32). Innocentius IV eandem omnino normam proponit (!33). Nicolaus III clausulam aliquantulum mutat, statuens habenda esse ut praecepta, quae in regula stabilita sunt « praeceptorie vel inhibi– torie seu sub verbis aequipollentibus >> (34). Sed perdifficile est determinare omnes casus concretos quos Ni– colaus III habet ut praecepta sub mortali obligantia, et difficultas oritur non proprie ex verbis « praeceptorie vel inhibitorie >>, nam re– gulae expositores, ante bullam Exiit qui seminat, his verbis com– prehendebant quae in regula statuebantur sub vocabulis praecipere iniungere et teneri; sed vera difficultas profluebat ex verbis sequen– tibus « seu sub verbis aequipollentibus >> • Quaenam in concreto prae– cepta sunt ab ipsis determinata? Nescitur. Et haec fuit origo magnae disceptationis ante bullam Exivi de paradiso Clementis V obortae. In hac bulla iam clare stabilitur quaenam habenda sint ut aequipol– lentia praeceptis sub gravi obligantia, et ínter ea enumerantur dis– tincte haec quatuor statuta, a Clemente VIII memorata (35). Sed videtur Clemens V hoc in casu sequi non viam unice veram, sed securiorem; et insuper asserere ad regulae puritatem observandam expedire, ut fratres se noscant obligatos, ínter alía, ad ista quatuor praecepta (36). Sed post bullam Exivi de paradiso et usque ad sae– culum XVII, omnes regulae expositores admittunt obligationem gra– vem praeceptorum aequipollentium; sententia, quam etiam minister generalis Franciscus a Sosa tenet. Conclusio igitur nostra haec est: iuxta mentalitatem saec. XIV-XVII admissam, Clementis VIII con– cessio derogat in hac materia Clementis V interpretationi. (32) GREGORIUS IX, Qua elongati, 28 sept. 1230 (ed. EuBEL, Bullarii fran– ciscani epitome, Apud Claras Aquas 1908, p. 229b); vel melius: H. GRUNDMANN, Die Bulle « Qua elongati " Papst Gregors IX, in Arch. franc. hist. 54 (1961) 20- 25 (textus criticus). (33) INNOCENTIUS IV, Ordinem vestrum, 14 nov. 1245 (ed. EuBEL, loe. cit., p. 238a). (34) NICOLAUS III, Exiit qui seminat, 14 aug. 1_279 (ed. Seraphicae legisla– tionis textus originales, Ad Claras Aquas 1897, a. 1., n. 3, p. 189). (35) CLEMENs V, Exivi de paradiso, 6 maii 1312 (ed. Ser. leg. textus origina– les, a. 3, n. 2, p. 236s.). (36) CLEMENS V, loe, cit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz