BCCCAP00000000000000000001133

482 Elizondo declaret >> (n. 5). In tertia parte, quae « concessio et declaratio >> inscribitur, romanus pontifex concedit et declarat iuxta preces (n. 6). Ex terminología, ergo, nullum apodicticum argumentum po– test adduci, nam, si verum est textum saepe loqui de regulae decla– ratione vel interpretatione, etiam saepe utitur vocabulo concessionis. b) Si ad textum documenti attendamus, concessiones supra– dictae sunt, iuxta mentem ministri generalis, aliquid amplius quam simplices regulae declarationes. Franciscus a Sosa admittit in regula, praeter tria vota, diversa praecepta sub peccato mortali obligantia. Hoc ultimum non dicitur expresse, sed luculenter apparet ex con– textu. Minister generalis docet regulae praecepta circa numerum tuni– carum, calceamenta, equitationem et ieiunium, quamvis sub verbis condicionatis in regula exprimantur, esse vera praecepta, utique aequipollentia, sed eiusdem generis quam alia praecepta ab illo me– morata (n. z). Ex alía parte, concessio lulii 11 (rectius Pii 11) circa regulae dispensationem in aliquibus casibus concretis (hoc est, in his quatuor casibus) non consideranda est ut interpretatio nova huius pontificis, a Nicolao 111 et Clemente V diversa, statuentis his in cir– cumstantiis non dari in regula praecepta (n. 4). Ideo, minister ge– neralis petit ut quae pro maiori quiete fratrum Pius II concesserat, Clemens VIII « confirmet, ampliet et declaret, liberando fratres a poena peccati >> in quatuor praeceptis. Ex his omnibus colligitur: r) ministrum generalem existimare quatuor praedicta esse vera prae– cepta obligantia tune etiam ad mortale, quia petit a pontífice ut libe– ret fratres a poena peccati; debent liberari, ergo sunt subiecti; 2) con– cessionem a Clemente VIII elargitam non esse meram regulae decla– rationem, quia eam interpretatur contra classicam Clementis V pon– tificiam declarationem; nam hic admittit, ut paulo ante asserit ipse– met Franciscus a Sosa, ista quatuor esse praecepta gravia, et con– trarium in posterum concedit Clemens VIII (31). Ergo huius romani CF) Hoc eruitur ex sententia quae proftrtur a Francisco de Sosa in explica– tione concessionis Iulii II [Pii II]: « Ve!, ut alii dicunt, quia pontifex indicavit non esse praecepta, aliter sentiendo quam Nicolaus III et Clemens V, quod non

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz