BCCCAP00000000000000000001133

478 Elizondo sentiendo quam Nicolaus Tertius et Clemens V, quod non est creden– dum, et melius quia non praecipiuntur absolute, sed sub conditione. [5] His suppositis Beatitudinem vestram humiliter precor, ut quae Iulius secundus concessit pro maiori quiete fratrum confirmet, ampliet et de– claret liberando fratres a poena peccati in quatuor ultimis, quae sub conditione ponuntur in Regula (n) in foro conscientiae tantum. Concessio et Declaratio [6] Sanctissimus Vero DD. His omnibus lectis et examinatis concessit et declaravit quod in quatuor ultimis, nempe in nº vestium, in calcia– mentis, in equitando et in ieiunio non Ecclesiae sed Regulae tantum: non obligentur fratres ad peccatum, nisi adsit scandalum aut con– temptus, ea lege, quod vestibus vilibus induantur, et quod tempore ieiunii cibis quadragesimalibus utantur, iuxta morem patriae et Ec– clesiae (o) in ieiuniis observatum, et hoc in foro conscientiae tantum. In exteriori vero poenis in Ordine constitutis ac praefinitis contra transgressores Regulae et praesertim in his casibus omnino (P) sub– iaceant. [7] Et ut his integra exhibeatur fides sigillo nostri officii munimus et propria manu subscribimus. Datum Romae in nostro Conventu Ara– coeli (q) 29 die mensis Iunii Virginei partus. I6o3. Locus Sigilli Frater Franciscus a Sosa Minister Generalis >> (27) Corpus igitur documenti in tres dividitur partes, quibus prae– ponitur et postponitur introductio et conclusio. In introductione, minister generalis testificatur se die 2 iunii I603 Clementi VIII diversa regulae praecepta, « quae apostolica in– digebant declaratione )) proposuisse, et romanum pontificem suae (n) omittuntur verbo sequentis litano. (o) Ecclesiis (P) omittitur (q) Aracae- 1 ' 1 (27) Post textus transcriptionem invenitur attestatio Pauli sulmonensis, quae nos ex opere Orbis seraphicus iam hausimus et quae omnino concordat cum re– dactione registri cismontani.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz