BCCCAP00000000000000000001132

354 Elizondo 20. - C. EuBEL, Bullarii franciscani epitome, Apud Claras Aquas 1908, 229a-231a. 21. - L. WADDINaus, Annales minorum, II, Ad Claras Aquas 1931, 275-278. 22. - H. ÜRUNDMANN, Die Bulle<< Qua elongati >> Papst Gregors IX., in AFH 54 (1961) 20-25. Editio optima (10). 1 l. - ARGUMEÑTUM Gregorius IX in sua declaratione primo loco angustias fratrum memorat et vota, suam erga Franciscum familiaritatem aperte pro– clamans. Triplex erat religiosorum dubitatio, scilicet: de testamento, de evangelio et de regula. Papa illam dissipat non stricto iure tantum sed etiam respectu habito ad institutoris mentem et desideria. De testamento. Summus pontifex de testamento loquens, in quo ordinis fundator et regulae glossas prohibet et privilegiorum petitionem vetat, hoc statuit: verum est sanctum Franciscum pia intentione motum illud scripsisse et fratres vitam suam illis monitionibus conformare velle; sed etiam dicendum est eos ad eiusdem observantiam non teneri. Et hoc duplici ex ratione: prima, quia sine fratrum assensu, maxime superiorum scriptum fuit; secunda, quia superior non potest successorem in munere obligare, << cum non habeat imperium par in parem >>. De evangelio. Alia quaestio indolis generalis a fratribus proposita sese refert ad sancti evangelii observantiam, circa quam fratres dupli– cem habent dubitationem: altera generalis, altera particularis: utrum scilicet teneantur ad totius evangelii observantiam, et insuper utrum ad alia consilia praeterquam ad ea quae in regula praeceptorie ve! inhibi– torie sunt expressa. Prima quaestio hoc fulciebatur fundamento, quod (10) De manuscriptis bullam Quo elongati transcribentibus, cf. H. ÜRUND– MANN, l. cit. 19, nota l. De aliis editionibus operis E. Roderici, Compilatio privi– legiorum (sub n. 9-10), cf. I. CAMPELO, OFM., De indulgentiis seraphici ordinis, Compostellae 1958, n. 56ss, p. 36s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz