BCCCAP00000000000000000001132

352 Elizondo cultorum et sanctae sedis desiderio, multiplicata fuere. Erant quodam– modo necessaria ut ordinis evolutio, iam in vita institutoris initiata, ad perfectionem attingeret et ita fratres melius ecclesiam deservirent (6). Sed non omnibus haec placuerunt argumenta. Etenim sanctus patriarcha, paululum ante mortem, in suo testamento gravissimis verbis stricte praeceperat ne fratres a sancta sede aliquam pro eccle– siis et aliis locis concessionem, ne quidem praetextu praedicationis ve! persecutionis, ullo modo petere auderent. Ex alia parte, obligato– rietate regulae ab omnibus admissa, de eiusdem praeceptorum existentia et intellectu non paucae exortae sunt difficultates. Fratres, in capitulo generali an. 1230 Assisii celebrato, has controversias solvere curarunt, quin tamen hoc omnibus placeret, cum institutoris testamentum regu– lae glossas seu expositiones prohiberet (7). Ioannes Parenti, qui officio generalatus fungebatur (1227-1232) et ut celeber iurisconsultor habebatur, strenue adlaboravit ad subdi– torum conscientias serenandas, propugnans legislationem esse sufficien– ter claram et tantum deesse eiusdem observantiam (8). Non omnibus placuit ministri generalis argumentatio et exinde maior exorta est confusio: testamentum, quamvis iuxta redactoris placitum non sit alia regula, obligatne tamen in conscientia an non? Cum suis disputationi– bus fratres nihil proficerent, immo et maioris incertitudinis de regulae interpretatione viam pararent, specialem ad romanum pontificem mise– runt commissionem ut ipse sua auctoritate suaque prudentia contro– versiae finem imponeret (9). (6) Cf., v. gr., TH0MAS DE ECCLESTON, Liber de adventu fratrum minorum in Angliam, in Analecta franciscana 1 (1885) 242; Chronica XX IV generalium ordinis minorum, in Anal. fran. 3 (1897) 213; WADDINGUS, II, 274s. (7) S. FRANC1scus, Testamentum, Ad Claras Aquas 1949, 80, 82. Cf. BuRK– HARD MATHIS, OFM. Cap., Die Privilegien des Franziskanerordens bis zum Konzil von Vienne (1311), Paderborn 1928. (8) << Generalis vero portabat regulam in manibus asserens ipsam claram et observabilem et ab omnibus ad litteram observandam >> (Chronica XX IV gene– ralium, l. cit.). (9) Hanc commissionem efformabant, inter alios doctores, Ioannes Parenti, minister generalis, Haymo de Faversham, postea minister generalis, et sanctus Antonius patavinus. Cf. EccLESTON, l. cit. 242.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz