BCCCAP00000000000000000001132

394 Elizondo imprudentem et inutilibus dubitationibus et conscientiarum scru– pulis obnoxiam respuendam esse. Ex hoc patet quanta cum cura debeamus pontificia circa regulam documenta perspicere et quanta cum sollicitudine indagare utrum de generali agatur decretali quae simpliciter regulam strictius vel stricte vel magis ample exponat, quaeque proinde ab omnibus in abstracto debeat admitti (documentis pontificiis in primis innisi, non exposi– toribus privatis aut generalibus ordinis constitutionibus), an vero agatur de aliqua facultate determinatae familiae religiosae concessa, quae certe aliquid ultra regulam determinet. Hoc serium iuridicum problema quod procul dubio anteactis temporibus in ordine extitit, speciale requirit scientificum studium, quod, Deo favente, alia data occasione instituemus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz