BCCCAP00000000000000000001132

Bullae << Quo elongati >> et << Ordinem vestrum >> 391 Haec tria argumenta, post Nicolai constitutionem adhuc vim suam retinent, non ex bulla Quo elongati, iam per constitutionem Inno– centii IV superata et revocata, sed ex Ordinem vestrum expositione. Ideo non possumus approbare regulae antiguos commentatores qui, bulla Ordinem vestrum derelicta, ad Gregorii convolant sententias (128), quia certe codicem minoriticum contra ius interpretabant. Verum est Innocentium IV aliquando facultates a Gregorio IX concessas exten– dere, ideoque in praxi fratres normam ab hoc pontífice propositam sequentes recte se gerebant, quia viam tutiorem sequebantur; sed theoretice eorumdem sententiae non possunt admitti, cum ius ponti– ficium illicite stringebant (129). Conclusio. Sententiam nostram resumentes haec possumus stabi– lire principia: bulla Quo elongqti usque ad decretalem Ordinem vestrum vim suam conservavit; per hanc constitutionem revocata est in quan– tum statuit praescripta quae cum ea concordant ve! discordant, mi– nime vero relate ad ea quae bullae innocentianae superaddunt et quae de facto ad unam tantum de seraphici patris testamento pertinent quaestionem. Bulla Ordinem vestrum usque ad Nicolai I II decretalem viguit, sed ab ea revocata est quantum ad res de quibus hic pontifex loquitur, quaeque practice sunt, tribus exceptis, omnia argumenta ab Innocentio memorata. (128) Quamvis doctrina recta sit, caute sub hoc respectu Iegendi sunt aliqui auctores; e. gr., Monumenta ordinis minorum, Salmanticae 1511, tr. JI, ff. 1r, 19rv; Enchiridion seu manuale fratrum minorum, [Hispali 1535], f. 19r; ANTONIUS DE CoRDUBA, Dilucida expositio super regulam, Matriti 1616, q. 6 introductoria, ff. 19v- 20r. Melius et clarius IoANNES DE ARGOMANES, OFM., Speculum fratrum minorum, ed. Supplementum privilegiorum fratrum minorum, Barchinonae 1523, ff. 2rv, 3v, 13r. (129) E. gr., sanctus Bonaventura undecimum regulae caput explicans asse– rit fratribus prohibitum esse ingressum in omnium monacharum coenobia. Et ratio offert: sic, enim, a Gregorio IX fuit praescriptum (S. BoNAVENTURA, Expositio super regulam, in Opera omnia, VIII, c. 11, n. 3, p. 435b),

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz