BCCCAP00000000000000000001132

390 Elizondo Nicolaus vero II I expresse affirmat: << Nos itaque, ne Jitterarum huiusmodi et praesentis constitutionis diversitas ve! intellectus adversitas in praedictorum observatione fra– trum animos perturbaret, et ut plenius, clarius et certius eorum statui et observantiae praedictae regulae consulatur, in omnibus et singulis illis articulis quos constitutio ipsa continet, quamquam ipsi ve! eorum aliqui contineantur in aliis litteris apostolicis supradictis, hanc nostram constitutionem, declarationem seu ordinationem tantum a fratribus ipsis praecise ac inviolabiliter decernimus perpetuis temporibus observan– dam >> (124). Ex hac Nicolai I I I praescriptione evidenter apparet: 1. - Omnia quae inveniuntur in duabus constitutionibus a nobis examinatis vim suam non amplius retinere, non solum relate ad ea quae sunt bullae Exiit qui seminal contraria, sed etiam (ut putamus) ea quae ei non contradicunt. 2. - Ex altera vero parte, omnia quae a Nicolao I I I non tan– guntur efficaciam adhuc retinere. Hoc palam notandum est, nam non desunt auctores qui affirmant Nicolai I I I constitutionem omnes alias abrogasse. Tria sunt puncta in anterioribus authenticis expositionibus con– tenta quae Nicolaus II I non tangit: l. - Peccata reservata, quae tam Gregorius IX quam Innocen– tius IV ad peccata publica et manifesta coarctant (125). 2. - Officium divinum diversum ab officio romanae ecclesiae, quod tantum Innocentius memorat (126). 3. - Fratrum expulsionem, de qua et Gregorius et Innocentius loquuntur, etsi, ut vidimus, non concorditer (127). (124) NICOLAUS 11 I, Exiit qui seminal, a. 22, n. 2, p. 223. (125) ÜREGORIUS IX, Quo elongati, 23; INNOCENTIUS IV, Ordinem vestrum, 239a. (126) INNOCENTIUS IV, l. cit. 238a. (127) ÜREGORIUS IX, l. cit. 24; INNOCENTIUS IV, l. cit. 238a.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz