BCCCAP00000000000000000001132
Bullae << Quo elongati >> et « Ordinem vestrum » 389 Si inter bullas Ordinem vestrum et Quo elongati comparationem instituamus, possumus in eis considerare ea quae concordant, quae opponuntur et quae adduntur. Decisiones decretalis Quo elongati quae cum bulla Ordinem vestrum concordant vim suam adhuc retinent, sed iam non ex Oregorii sed Innocentii constitutione, sic, e. gr., quae dicuntur de comiliorum evangelicorum obligatione, de peccatorum reservatorum absolutione et de custodiis ad capitulum generale mit– tendis. Res vero quae bullae Ordinem vestrum contradicunt eo ipso vi iuridica carent, sic, e. gr., quae de fratrum receptione, concionatorum examinatione, confessorum nominatione et ingressu in monacharum monasteria statuuntur, ita ut si antiqui regulae commentatores bullam Quo elongati contra Ordinem vestrum decretalem sequuntur, affirman– dum sit eos certe contra ius codicem minoriticum glossasse. Postremo, quid dicendum de rebus a Oregorio IX praescriptis quae cum Innocen– tii IV interpretationibus nec concordant nec contradicunt? Videretur etiam eas superatas esse, cum Innocentius IV sua decretali ex integro ordinet materiam. Nos, e contra, hoc non admittimus, quia nobis videtur eas adhuc vim iuridicam propriam habere, quippe cum romanus pontifex revocet quae sunt contra suam decretalem, minime vero quae ultra eamdem dicuntur. Sic intelligenda sunt quae circa testamenti obligationem ex¡:rimuntur. b) - Bulla << Ordfnem vestrum >>. Constitutio O.vdinem vestrum an. 1245 edita et per Alexandrum IV an. 1257 renovata (121), vim iuridicam obtinuit usque ad celeberrimam Nicolai III decretalem an. 1279 promulgatam. Nam, etsi Innocentius IV in brevi Quanto studiosius aliqua circa syndicos statuat, hoc non con– tradicit sed ampiiat bullae Ordinem vestrum declarationem (122). Ore– gorius X etiam Innocentii IV praescripta de bonorum proprietate et de ingressu in monacharum coenobia approbat (123). (121) ALEXANDER IV, Ordinem vestrum, 20 febr. 1257, in BF II, 196a (remis– sive) et WADDINGt:S, IV, 504-507. (122) INNOCEKTIUS IV, Quanto studiosius, 19 aug. 1247, in BF I, 487b-488a. V23) GREGORJUS x 1 Voluntariae paupertatii 5 nov. 1274 1 in BF III 1 222b-223:i 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz