BCCCAP00000000000000000001132
Bullae « Quo elongati >> et << Ordinem vestrum >> 387 buendas. Et quamvis aliqui summi pontifices Martini IV et Vconcessio– nes vocent privilegia (114), tamen alii multi explicite affirmant hos syn– dicos et procuratores non esse contra regulam; immo, conced untur ut purius et perfectius regula observetur (115). Conclusio. En igitur nostra de argumento conclusio: Quo elongati et Ordinem vestrum decretales, sive eorumdem textus inspiciatur, sive compositorum sententia perscrutetur, sive aliorum romanorum pontifi– cum mens aperiatur, non sunt regulae dispensationes, sed purae et nudae declarationes. Si tempore promulgationis bullae Ordinem vestrum determinatae ordinis factioni haec apostolica constitutio non placuerit, hoc, procul dubio, non ad rem ipsam, sed ad temporis circumstantias, scilicet, ad vehementes inter purum ideale, mediam viam et laxismum discussiones, referri debet. 11. - REVOCATIO << Omnis res per quascumque causas nascitur per easdem dissolvi– tur» (116). Haec regula iuris, quae certe tempore sancti Francisci vigebat, applicanda est primigeniis codicis minoritici authenticis decla– rationibus. Sed hoc iuridicum principium non ab omnibus regulae expositodbus fuit semper admissum vel saltem ad praxim deductum, cum loquantur de pontificum interpretationibus. Etenim non raro citantur ab auctoribus bullae iam revocatae, non tantum ad pleniorem (114) Sic e. gr., Iuuus 11, Exponi nobis, 1 oct. 1509, in E. RooERicus, OFM., Nova collectio et compilatio privilegiorum apostolicorum, I, Venetiis 1611, 248a-249a. (115) << Declarantes tamen pariter quod per praemissa non prohibentur in dicto ordine syndici apostolici, cum eorum usus non sit dispensatio in regula, sed modus a romanis pontificibus praedecessoribus nostris provisus pro puriori illius observatione, sive eiusmodi syndici assumantur ad praescriptum constitutionum Nicolai I II et Clementis V, praedecessorum praefatorum, sive secundum disposi– tionem constitutionum recolendae me. Martini IV, et Martini V ac Pauli IV, prae– decessorum pariter nostrorum >>. INNOCENTIUS XI, Sollicitudo pastoralis, 20 nov. 1679, in Monumenta selecta iuris regularis, Ad Claras Aquas 1913, 61. (116) Cf. V. BART0CCETTI, De regulis iuris canonici, Roma (1955], 268ss. • i
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz