BCCCAP00000000000000000001132
350 Elizondo viventibus adhuc pnm1s sancti patriarchae . discipulis sint prolatae et ceteris decretalibus solidum praebuerint fundamentum. Ut obiectum nostri laboris elegimus tantum duas primas authenticas expositiones, quae, etsi minoris sint momenti quam illae a Nicolao I I I et Clemente V prolatae et Exiit qui seminal et Exivi de paradiso nun– cupatae, tamen magni sunt valoris tum si easdem seiunctim conside– ramus tum si ut fundamentum constitutionis Nicolai II I eas habemus. Post earumdem occasionis et argumenti explanationem, aliquas super– addimus animadversiones et principaliores iuridicas proponimus quae– stiones. A. - Bulla « Quo elongati » (28 sept. 1230). Prima regulae authentica expositio debetur fidelissimo sancti Fran– cisci amico et protectori, scilicet, Gregorio IX. Cum officio cardinalis protectoris ipse perfungeretur et suis consiliis, sua prudentia suaque auctoritate non semel ordinis institutorem adiuvaret, viam iuridicam aperuit ut eiusdem vota facilius in praxim deducerentur (2). De cooperatione cardinalis in diversas redactiones regulae francis– canae loquentes, necesse est ut omnem in protoregulam an. 1209-1210 conscriptam excludamus influxum, siquidem ea redacta est antequam sanctus Franciscus cognosceret Hugolinum. Regula an. 1221 potest etiam considerari ut propria fundatoris, quamvis ipse, aliquorum mi– nistrorum desideria prosequens, suum primigenium ideale circa mino– ris momenti puncta libere modificaret. Paucissima enim exstant futuri papae vestigia. Non possumus de regula bullata hoc asserere. Etenim textus brevitas, exhortationum paucitas et expressionum for– mulae, iurisconsultum demonstrant, hoc in casu sancti Francisci so– cium et protectorem, equidem et celeberrimum iuris cultorem. Nolu– mus eo ipso affirmare regulam bullatam ab Hugolino conscriptam esse, (2) Cf. L. ZARNCKE, Der Anteil des Kardinals Ugolino an der Ausbildung der drei Orden des heiligen Franz, Leipzig-Berlin 1930; B. ZiiLLIG, OFM. Cap., Die Beziehungen des Kardinals Hugolino zum heil. Franziskus und zu seinem J. Orden, Münster i. W. [s. a.].
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz