BCCCAP00000000000000000001132
Bullae << Quo elongati » et << Ordinem vestrum >> 385 6) Statuta ~equenda circa peccata reservata, infirmorum et fra– trum curam et unicum custodem ex unaquaque provincia eligendum, de facto intra strictae interpretationis norma facile locum obtinent. 7) Innocentius IV clarius determinat fratres minores sibi non posse appropriare, nec bona mobilia nec immobilia, cum habeant tantum simplicem usum rerum. Bona immobilia et mobilia ad unam pertinent sedem apostolicam, nisi benefactores proprietatem sibi reser– vent. Theoretice hae normae strictam sapiunt interpretationem, quam– vis in concreto paupertatis effectus aliquantulum diminuuntur, cum rerum dominus, scilicet, sancta sedes nimis a fratribus distet. Ex altera vero parte non debet oblivisci hoc praescriptum, naturae huma– nae fragilitate et mutabilitate perspecta, unicam in praxi constituere viam ut fratres minimam habeant rerum securitatem. 8) Si praescriptum de pecunia examinamus, omnia quae de bulla Quo elongati diximus, debemus retinere. Immo, forsitan Innocentius IV ultra gressus est, quippe cum non tantum pro rebus necessariis possit ad nuntium recurrí, sed etiam pro commodis. Sed hoc notandum est: ex solo facto quod fratres possunt ad eum recurrere pro commodis, non potest asserere illos praeceptum de non recipienda pecunia minus recte observare; etenim, si in primo casu, scilicet in recursu pro rebus necessariis, religiosi non recipiunt pecuniam, idem debet affirmari de secundo, cum iuridica nuntii figura eadem omnino. sit, etsi ex alío capite paupertatem aliquantulum mitigatiorem fratres admittant. Re– gula enim franciscana non semper strictissimam statuit paupertatem. Ideo, omnibus ad rem consideratis, possumus ex bullae textu rite affirmare eam esse veram et nudam regulae declarationem. Nihil proinde mirum, si, post Nicolai III constitutionem Exiit qui seminal, apud auctores, sive praecipuas enumerent declarationes (107) tempore datae regulae, vivente adhuc beato Francisco, per provinciales ministros fuisse credatur in generali capitulo declaratus, certificari nihilominus postula– stis ... >) (OREGORIUS IX, Quo elongati, 24). (107) Vide nostram elucubrationem F. EuzoNoo, Pontificiae interpreta/iones regulae franciscanae usque ad annum 1517, in Laurentianum 1 (1960) 330-335. Laurentianum. - Ann. 11 l. 26
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz