BCCCAP00000000000000000001132

384 Elizondo 3) Divini officii recitatio cum aliis diversi officii dicentibus, quamvis primo intuitu videatur contra regulae de officio secundum romanam ecclesiam praescriptum, tamen congruum est, salutare et sanctae regulae consonum. Non debet bis obligatio fieri (104). 4) De concionatorum examinatione loquens Innocentius IV, item contra Quo elongati bullam sed iuxta rectam et nudam regulae inter– pretationem, concedit hoc fieri posse ve! a ministro generali vel ab aliis ab ipso delegatis (105). 5) De ingressu in monasteria monacharum agens, affirmat, rursus contra Oregorii IX constitutionem, fratribus minoribus interdictum esse tantum in clarissarum coenobia ingressum. Sed et hoc putamus posse affirmari non ultra rectam regulae expositionem; nam, ut ipsi fratres asserunt, haec erat priorum franciscanorum sententia, a quodam capitulo generali, vivente adhuc sancto Francisco, expresse decla– rata (106). (104) Gregorius IX eamdem gratiam iam concesserat per bullam Pio vestro collegio, 7 iun. 1241 (BF I, 296ab), quae etiam ab ipso Innocentio IV, 20 iun. 1244, iterum est renovata (BF I, 344ab) et ampliata, cum fratres divini officii a regula praescripti obligationi satisfaciunt non solum quando cum aliis diversum offi– cium dicentibus illud recitent (sic bulla Gregorii IX), sed generaliter, quotiescumque extra conventum degant, ideoque etiam si officium recitent sive cum aliis fratribus sive solitarie. Innocentius vero IV in constitutione Ordinem vestrum recedit a redac– tione sui memorati brevis et Gregorii IX textum eligit (INNOCENTIUS IV, Ordinem vestrum, 238a). (105) Gregorius IX similem gratiam concesserat bulla Prohibente regula vestra, 12 dec. 1240 (BF I, 287ab), iterum atque iterum renovata (scilicet, 30 oct. 1243 et 23 iul. 1244) ab Innocentio IV (BF I, 312a). Hoc modo minister generalis con– cionatores et examinat et approbat mediate, id est, per suos delegatos. Et si qui fratrum non indigeant examinatione tune, examinatione et approbatione implícita, eis praedicationis concedit officium. (106) << Denique, quia continetur in regula supradicta quod fratres non ingre– diantur monasteria monialium praeter illos quibus a sede apostolica concessa fue– rit licentia specialis, quamquam hoc de monasteriis pauperum monialium inclu– sarum fratres hactenus intelligendum esse crediderint, cum earum sedes apostolica curam habeat specialem, et intellectus huiusmodi per constitutionem quandam

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz