BCCCAP00000000000000000001132

382 Elizondo 4) Reliqua vero a romano pontifice decisa argumenta ad veram et puram reducuntur declarationem. Etenim, sive peccata tantum publica et manifesta determinet ad ministrum provincialem praesen– tari, sive officium praedicationis a ministro generali conferri, sive fra– trum receptionem tantum a ministris generalibus et provincialibus ab illo delegatis fieri, sive ad ministri generalis electionem unum tantum ex unaquaque provincia custodem nominari, sive, denique, monacha– rum monasteria ingrediendi prohibitionem ad omnia earumdem coeno– bia extendi debere; certe haec omnia sunt verae et integrae regulae declarationes. Immo, Quatuor Magistrorum viam sequentibus, nobis videtur duobus saltem in casibus Gregorium IX, contra iuris generalis principia, ultra rectam praebuisse interpretationem, strictiorem nempe regulae declarationem; scilicet, cum prohibet ministris generali– bus concionatorum examinationem per alias idoneos fratres insti– tuere, et cum affirmat ministros provinciales ad fratres recipiendos potestatem ordinariam non habere, sed tantum a ministro generali delegatam (98). 5) Unica revera difficultas quae ex bulla provenit ut eam habea– mus simplicem regulae declarationem ve! interpretationem, ad unam de pecuniis respicit quaestionem. Nuntii enim qui postea syndici ve! procuratores dicuntur, a romano pontifice admissi, videntur ultra puram regulam procedere et eorum figura iuridica perdifficilis in praxi temporis decursu evasit. Ex altera vero parte non obliviscendum Gregorium IX illos fratribus concedere tantum ad rem necessariam actualem ve! imminentem. Forsitan in hac materia haec solutio consti– tuit etiam unicum vivendi modum quo sublime sancti Francisci ideale cum cotidianis fratrum existentia et necessitatibus possit consociari (99). Itaque, omnibus rite perpensis, possumus optime asserere Grego– rii IX decretalem veram et puram constituere regulae declarationem, ut iam antiquissimi affirmarunt eiusdem expositores. (98) QUATUOR MAGISTRI, Expositio, c. 2, p. 129; c. 9, p. 163. (99) Alia est omnino quaestio de ridiculis aliquando disputationibus et intri– cantibus discussionibus quas occasione responsorum romanorum pontificum aliqui protulerunt regulae commentatores, de quibus hic non agimus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz