BCCCAP00000000000000000001132

378 Elizondo decretali capitulorum generalium metensis et narbonensis desideria prosequi (81). Cum vero declaratio Innocentii IV de iisdem fere Ioquatur quae– stionibus et alias pontificias de iisdem agentibus Nicolaus I II expresse revocet (82), et praeterea ordo sic innocentianas constitutiones respue– ret, nihil mirum si post Nicolai III sollemne documentum bulla Ordi– nem vestrum multoties in oblivionem venerit, tum in romanorum pon– tificum decretalibus, tum in ordinis legislationibus, tum denique in doctorum expositionibus. Igitur, si haec pontificia authentica declaratio historice considera– tur, ex una parte minoris momenti est, cum ordo, saltem in superio– ratu, eam suspensam voluit, ex altera vero parte maximi momenti est, ut status sectoris ordinis manifestativa. Si vero iuridice consideratur, procul dubio habenda est ut secunda ínter praecipuas romanorum pontificum de regula interpretationes, etsi eiusdem existentia iuridica brevis fuerit; eiusdemque momentum manifeste apparet ex ordinis traditione circa pontificias regulae interpretationes, nam doctores, sive principaliores enumerent authenticas declarationes (83), sive praecipuas ex eisdem publici iuris faciant (84), bullam Ordinem vestrum una simul cum constitutione Quo elongati fere semper expresse memorant. C. - Aliquae quaestiones iuridicae. Postquam de occasione, argumento atque momento duarum decre– talium Quo elongati et Ordinem vestrum Iocuti sumus, aliquas volumus superaddere quaestiones quae directe ad earumdem iuridicam spec– tant interpretationem. Hoc nobis interest, cum haec duo documenta (81) Nicolaus III, in quantum scimus, semel memorat expresse Innocen– tium IV, scilicet, cum loquatur de dominio rerum fratribus concessarum (Exiit, a. 4, n. 1, p. 197). (82) N1coLAus 111, Exiit qui seminal, a. 22, p. 222s. (83) Cf. nostrum studium F. ELIZ0NDO, Pontificiae interpretationes regulae franciscanae usque ad annum 1517, in Laurentianum 1 (1960) 330-335. (84) Vide quae supra diximus de bullae Quo elongati editionibu~,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz