BCCCAP00000000000000000001132

Bullae << Quo elongati >> et << Ordinern vestrurn >> 377 prietatem. In definitione nihil invenitur circa decretalem Quanto stu– diosius, nobis videtur, quia in capitulo metensi destructa, bulla vero Ordinem vestrum tantum suspensa erat. Nihil proinde mirum si ante decretalem Exiit qui seminal (1279), contra innocentianas constitutiones praescriptis legislationis adstan– tibus, auctores de bulla Ordinem vestrum generaliter sileant. Sic, e. gr., sanctus Bonaventura et suus discipulus Ioannes Pecham in regulae expositionibus illam expresse non memorant. David ab Augusta tamen, qui obiit an. 1272 et suam regulae declarationem post capitulum scrip– sit narbonense, eam conficit iuxta << domini Gregorii et Innocentii >> declarationes (74). Nicolaus III videtur apposite Innocentium non memorare, quamvis aliquoties litteraliter eius verba transcribat, v. gr., cum de evangelii observantia (75), de vestimentis fratribus porrigendis (76) et de reli– giosorum receptione (77) disserat. Praeterea silet etiam quando certe debebat de eo mentionem facere, v. gr., in articulo primo, ubi, Inno– centii IV omisso nomine eiusdem verba litteraliter inserantur, Ore– gorius tantum expresse memoratur (78). Immo in duobus casibus in quibus Innocentius IV contra Oregorii bullam declaraverat, nempe circa pecuniae contrectationem et ingressum in monacharum mona– steria, illo reiecto, Nicolaus I II Oregorii sententiis adhaeret (79), non obstante quod Gregorius X, hoc postremum caput declaraos, Innocentii doctrinam secutus fuerit (80). Videtur igitur Nicolaus III in sua (74) DAVID DE AUGUSTA, Expositio regulae, Prologus, in Zeitschrift /ür Kirchen– geschichte 19 (1898-1899) 346; BARTH0L0MAEUS A PISA, Expositio regulae, frequenter citat expositionern innocentianarn. Cf., v. gr., Prologus, p. 378; c. 1, pp. 383, 386, 387; c. 2, p. 388 (ed. Analecta franciscana 4 [1906]). (75) NICOLAUS III, Exiit qui seminat, a. 1, n. 2, p. 187. (76) !bid. a. 15, p. 214. (77) !bid. a. 18, n. 3, p. 218. (78) /bid. a. 1, n. 1, p. 187. (79) !bid. a. 20, n. 1, p. 220. (80) OREG0RIUS X, Voluntariae paupertati, 5 nov. 1274, in BF III, 222b-223a.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz