BCCCAP00000000000000000001132

376 Elizondo Non omnibus, in primis Ioanni a Parma, haec duo Innocentii docu– menta grata fuere, utpote nimis laxa et in multis bullae Quo elongati adversantia. Immo capitulum generale metense (Metz) an. 1254 cele– bratum (70), instante Ioanne de Kethene, penitus destruxit seu om– nino renuntiavit brevi Quanto studiosius, et buliam Ordinem vestrum suspensam voluit in illis rebus in quibus laxior erat quam gregoria– na (71 ). Anno vero 1257, Alexander IV constitutionem Ordinem ve– strum Innocentii IV denuo promulgavit, forsitan quia capituli meten– sis statutum multis fratribus displicebat (72). Revera Eccleston aperte asserit huius capituli statutum promulgatum fuisse << fere contra totum capitulum generale >>, instante Hyberniae ministro provinciali et fortasse Ioanne a Parma impellente. Sed in capitulo generali Narbonae an. 1260 celebrato, praescriptum capituli metensis denuo promulgatur in quadam definitione: << Decla– ratio domini Innocentii maneat suspensa, sicut fuit in capitulo metensi, et inhibemus districte ne aliquis utatur ea in his in quibus declarationi domini Gregorii contradicit >> (73). Locuti sumus antea de praecipuis Gregorii IX et Innocentii IV contradictionibus, tum circa ingressum in monacharum monasteria, tum circa denariorum contrectationem, tum circa bonorum expro- (70) M. BIHL, OFM., De capitulo generali O. M. Metensi anno 1254 adsignando, in AFH 4 (1911) 425ss. (71) << Iohannes de Kethene ... minister Hyberniae ... in capitulo generali ianuensi ... fratri Willelmo de Notingham ... una cum fratre Gregorio de Bossellis, constanter astitit; ubi fere contra totum capitulum generale causam feliciter obti– nuit, ut privilegium indultum a domino papa de recipienda pecunia per procura– tores penitus destrueretur; et expositio regulae secundum dominum Innocentium quantum ad ea in quibus laxior est quam gregoriana, suspenderetur >> (EccLESTON, De adventu fratrum minorum in Angliam, in Analecta franciscana 1 (1885] 235s). Sed auctor errat cum dicat hoc factum esse in capitulo ianuensi. Debet dici: in capitulo metensi. (72) ALEXANDER IV, Ordinem vestrum, 20 febr. 1257, in BF II, 196a (remis– sive); WADDINGUS, IV, 504-507. (73) F. M. DELORME, OFM., Diffinitiones capituli generalis O. F. M. nar– bonensis (1260), in AFH 3 (1910) 503 (n. 13).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz