BCCCAP00000000000000000001132
Bullae « Quo elongati >> et << Ordinem vestrum >> 375 Circa rerum expropriationem aliam addit mitigationem, etenim non tantum res mobiles sed etiam res immobiles, quae, iuxta Gregorii placitum, ad benefactores, iuxta Innocentii sententiam, ad unam se– dero pertinent apostolicam, nisi benefactores proprietatem expresse · sibi reservant. Patens est mutationis momentum, cum fratrum secu– ritas in locis et conventibus utendis augeatur proindeque pauper– tatis effectus minus experimententur. De ingressu in monasteria monacharum aliud omnino principium statuit, scilicet, contra Gregorii sententiam affirmat non prohiberi fratribus minoribus, sicut nec aliis re!igiosis, ingressum in ea, exceptis tantum ad clarissarum coenobia; possunt, igitur, ad ea et ingredi et accedere. Silet vero de accessu ad clarissarum monasteria. Innocentii IV circa nuntios declarationes fuerunt postea ab eo ditatae bulla Quanto studiosius, 19 aug. 1247, qua ministris generalibus et provincialibus conceditur ut possint per se ve! per alios, viros ido– neos seu syndicos constituere et iam constitutos amovere prout eis viderit expedire; qui apostolicae sedis auctoritate sed ad beneplaci– tum fratrum possint pro religiosorum necessitatibus ve! commodis petere, vendere, commutare, alienare, tractare, expendere, permutare ve! convertere quascumque res fratribus iam concessas aut co11feren– das (69). Hoc documentum, ad fratrum petitionem elargitum, evolu– tionis terminum significat in materia paupertatis, cum iuxta non paucorum illius temporis religiosorum sententiam, genuini idealis sera– phici patris cum cotidiana hominum existentia consortium constituat. IV. - MOMENTUM Quomodo haec duo Innocentii IV documenta fuerunt in ordine recepta? Post Crescentium a Iesi electus est in ministrum generalem Ioannes a Parma (1247-1257), primigenii spiritus franciscani acerri– mus propugnator. Breve Quanto studiosius paucis diebus post suam electionem concessum est, sed aut iam antea aut eo inscio a fratribus petitum erat. (69) IDEM, 'Qpanto 1¡tµdiosius, 1!) aug. 1247! in BF I'. 487b-488a 1
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz