BCCCAP00000000000000000001132
372 Elizondo Sed apprime advertendum est nuntios a fratribus nominatos vel praesentatos non esse eorum sed oblatorum pecunias nuntios ve! depo– sitarios; sic fratres regulam non transgrediuntur, cum nolint has elee– mosynas conservari nomine ipsorum aut eas exigere sicuti essent apud nuntios ab eis depositatae. Etsi in regula statuatur ut pro infirmorum necessitatibus suble– vandis et indumentis fratribus porrigendis, ministri tantum et custodes sollicitam curam gerant, possunt isti hoc facere vel per se ipsos, nam ad eos praecipue spectat, ve! per alios fratres, qui, ab illis delegati, ad praxim hoc maxima cum diligentia deducere debent. Circa sextum regulae praeceptum, Innocentius IV, ut antea Grego– rius IX, legislationis minoritieae litteram et spiritum amplectens, determinat: fratres non habent ullam proprietatem nec in speciali nec in communi; conservant tantum usum immobilium (locorum et domo– rum) et mobilium (utensilium, librorum et aliorum quae eis licet habere). Ius, proprietas et dominium tam immobilium quam mobilium quomodo– cumque eis obveniant, pertinent ad ecclesiam romanam, quae << in ius et proprietatem beati Petri >> suscipit, illis tanturn exceptis quarum dona– tores expresse sibi proprietatem et dominium reservant. Ideoque fra– tres non possunt vendere, extra ordinem commutare, alienare ullam ornnino rern sine praevia sedis apostolicae aut cardinalis protectoris licentia. Tarnen res viles rnobiles ve! rninoris rnornenti possunt extra ordinern aliis elargiri sive intuitu pietatis ve! devotionis sive alia honesta et rationabili causa, obtenta prius superiorum licentia. Sententiarn Gregorii IX propugnans, caput septimum regulae ad pee– cata rnanifesta et publica Innocentius refert, ideoque illa tanturn ad ministros reservantur; irnrno, ultra sui decessoris facultatern concessarn, tribuit eis, si expedire viderint, custodibus ve! aliis discretis fratribus presbyteris delegandi potestatern ut fratrurn labores et periculosi discur– sus vitentur. Ad absolvenda vero peccata privata ve! occulta non tan– turn minister generalis (ut Gregorius IX statuerat), sed et rninistri provinciales debent tot constituere confessores quot viderint neces– sarios esse, salva subditorurn Iibertate ministros aut custodes adeundi pro eorum absolutione.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz