BCCCAP00000000000000000001132

Bullae « Quo elongati >> et << Ordinem vestrum >> 371 Innocentius IV has quaestiones dilucidans aliquando bullam Quo elongati sequitur, aliquando ultra progreditur, aliquando contrarium exponit. · De evangelii observantia, Gregorii IX vestigia prosequens, brevius et clarius Innocentius asserit fratres tantummodo teneri ad eiusdem consilia << quae in ipsa regula praeceptorie vel inhibitorie sunt expressa >>. De fratrum admissio.ne loquens, constitutionem Quo elongati dere– linquens et bullam Gloriantibus vobis a semetipso denuo promulgatam amplectens, determinat ut tninistri provinciales, fratribus discretis auditis, possint in suis provinciis tam vicariis quam aliis idoneis fra– tribus candidatorum receptionem delegare, ita tamen ut hoc non indifferenter agatur, sed tantum recipiantur illi << qui suffragentibus eis litteratura et aliis laudabilibus circumstantiis possint utiles esse ordini sibique per vitae meritum et aliis proficere per exemplum >>. Sic vero ministri recipiant ad ordinem, si redierint, egressos ab ea, et receptos eiciant quibusdam in casibus, secundum capituli generalis determi– nationem. Quamvis iuxta regulam debeant fratres otficium divinum secundum morem romanae ecclesiae recitare, tamen, si cum aliis intersint diverso officio recitantibus, hoc sufficiat ad praecepti adimpletionem. Est quae– dam additio ad bullam Quo elongati, in decretali vero Gregorii IX, Pio vestro collegio, suffulta et iam ab ipsomet Innocentio IV anno praecedenti denuo promulgata. Salebrosa quaestio de denariis vel pecuniis sic resolvitur: si fratres velint res necessarias aut utiles emere ve! iam emptas pro iisdem solu– tionem reddere, possunt personam aliquam, id est, nuntium (sive venditoris, sive fratrum, sive dantium eleemosynam) adire; si aliquid post solutionem remaneat potest nuntius id conservare et fratres pos– sunt ad eum in rebus necessariis ve! commodis recurrere. Si vero aga– tur de aliis fratrum necessitatibus aut commodis, potest nuntius ve! eleemosynam conservare, sicut dominus, vel eam deponere apud ami– cum spiritualem fratrum, qui eam dispensabit ad eorumdem benepla– citum. Et ipsi possunt ad eos (id est, sive ad nuntium sive ad amicum spiritualem) recurrere in his necessitatibus vel commodis, maxime si negligentes sint vel religiosorum necessitat_es aut incommoda ignorent.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz