BCCCAP00000000000000000001132

370 Elizondo facultate concionatores examinandi (66); Gloriantibus vobis, de mi– nistri provincialis potestate delegandi ad fratrum admissionem (67); Pio vestro collegio, qua longius et clarius determinatur fratrum licentia ut certis sub condicionibus aliud a regula praescriptum officium divi– num recitetur (68). Nunc, a fratribus requisitos, Innocentius IV novum circa regulam promulgat documentum, nempe bullam Ordinem vestrum, 14 nov. 1245. In eiusdem prologo suam erga ordinem benevolentiam pandit et decretalis occasionem annuntiat. Cum enim, ait, in regula quaedam dubia et obscura sint quae confusionem gignunt, et non omnino sed semiplene Gregorius IX eadem interpretaverit, religiosorum conscien– tias pacificare desiderantes, regulam clarius, amplios et perfectius decla– rare determinamos. Decem sunt argumenta ab Innocentio IV memorata, procul dubio a fratribus discussa et ad papam relata. In his agitur: 1 - De evangelii observantia (c. 1). 2. - De fratrum receptione (c. 2). 3. - De officio divino (c. 3). 4. - De denario ve] pecunia (c. 4). 5. - De fratrum necessitatibus sublevandis (c. 4). 6. - De omnimoda expropriatione (c. 6). 7. - De peccatis reservatis (c. 7). 8. - De custodibus ad capitulum generale mittendis (c. 8). 9. - De concionatoribus (c. 9). 1O. - De ingressu in monasteria monacharum (c. 11 ). (66) lNNOCENTIUS IV, Prohibente regula vestra, 30 oct. 1243, in BF I, 312a (remissive); Prohibente regula vestra, 23 iul. 1244, in BF I, 312a (remissive). (67) lDEM, Gloriantibus vobis, 3 ian. 1245, in BF I, 352a (remissive). (68) lDEM, Pio vestro collegio, 20 iun. 1244, in BF I, 344ab.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz