BCCCAP00000000000000000001132
BuUae << Quo elongati >> et << Ordinem vestrum >> 367 qui seminat fuit praecipua regulae interpretatio, eiusque vis et effica– cia ad nostra usque tempora pervenerunt, non praecise relate ad hodier– nam legalem existentiam, sed quia Gregorii IX expositio praecipuis in quaestionibus solidum Nicolai I II et Clementis V decretalibus prae– buit fundamentum (60). B. - Bulla « Ordinem vestrum » (14 nov. 1245). Gregorius IX non omnes pacificationis obtinuit effectus. Ioannes Parenti, forsitan his discussionibus permotus, generalatum dimisit (61 ). Frater Elias, eius successor in munere (1232-1239), studia coluit, pri– vilegia acquisivit, basilicam assisiensem construxit, sed propter aucto– ritatis abusum etiam subditorum in eum animos concitavit. Ipso a ro– mano pontifice tandem destituto et Alberto de Pisa paulo post electio– nem e vita ablato, electus est Haymo de Faversham (1240-1244), stu– diorum et evolutionis ordinis acerrimus propugnator (62). l. - OCCASIO Tune temporis magnae exortae sunt circa regulam quaestiones. Gregorii IX declaratio imperfecta videbatur. Ordinis progressus cum primigenia fraternitatis vita a multis quaerebatur. Et sic diversae ordinis factiones, spiritualium nempe et communitatis, magis ac magis evolvebantur. Hae de legislatione discussiones ita creverunt ut ordinis definitores, Montispessulani coadunati, necessarium duxerint omnibus religiosae familiae provinciis praecipere ut fratres idoneos eligerent, qui << dubitabilia regulae adnotarent >> (63). (60) Aliqua circa bullam Quo elongati iudicia vide: H. HoLZAPFEL, OFM., Manuale historiae ordinis fratrum minorum, Friburgi Brisgoviae 1909, 21s; ÜRA– TIEN [DE PARIS], OFM. Cap., Histoire de la fondation, 117-120; LÁZARO DE AsPuRz, OFM. Cap., Manual de historia franciscana, Madrid [1954], 63s. (61) Cf. Chronica XXIV generalium, in Analecta franciscana 3 (1897) 213. (62) Cf. ÜRATIEN, op. cit. 111-114, 149-155. (63) TH0MAS DE ECCLEST0N, Líber de adventu fratrum minorum .in Angliam, in Analecta franciscana 1 (1885) 244.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz