BCCCAP00000000000000000001132
364 Elizondo Ex alía parte, romani pontifices qui de regula scripserunt, Inno– centio IV et Alexandro IV in bulla Ordinem vestrum exceptis, non loquuntur de Gregorii IX interpretatione. Et ratio evidens est. Cum praecitati pontífices decretalem Ordinem vestrum promulgaverint an. 1245 et 1257, in quibus aut eadem capita cum iisdem solutionibus ac in constitutione Gregorii IX habentur aut alia capita ve! solutiones dantur, nihil mirum si praelaudata Gregorii IX declaratio sileatur. Nicolaus vero III, in sua celeberrima decretali Exiit qui seminal (1279), Gregorium IX memorans, eiusdem interpretationem esse iam insuffi– cientem affirmat (41), sed nihilominus non semel ad eum revocat. Profecto, sive de testamenti obligatione (42) ve! evangelii observan– tia (43) loquatur, sive de custode ad capitulum generale mittendo (44) ve! de ingressu aut accessu ad monacharum monasteria (45) disserat, sui decessoris doctrinam amplectitur expressam de eo mentionem faciens. In aliis vero capitibus eiusdem sententias tenet non prout in bulla Quo elongati proposuerat, sed ut in aliis iam citatis constitu– tionibus eam emendaverat (46). Hoc est mirandum, quod Innocen– tium tantum semel expresse memoret (47); immo aliquibus in locis Gregorii IX decretalem sequatur contra istorum pontificum inter– pretationes (48). His igitur perspicue consideratis hoc possumus stabilire sollemne principium: bulla Quo elongati, ab an. 1230 ad an. 1279, in quo Nico– Iaus III suam promulgavit constitutionern, fuit unica regulae decla– ratio authentica ab omnibus admissa, ideoque tum constitutiones (41) N1coLAUS III, Exiit qui seminat, 14 aug. 1279, a. 1, n. 1, p. 187. (42) !bid. a. 21, n. Is, p. 221s. (43) !bid. a. 1, n. 1, p. 187; n. 4, p. 190. (44) !bid. a. 19, n. 1s, p. 219. (45) !bid. a. 20, n. Is, p. 220s. (46) !bid. a. 17, n. 1s, p. 216s; a. 18, n. 1s, p. 217s. (47) !bid. a. 4, n. 1, p. 197. Semel saltem Nicolaus III Innocentii verba ad litteram transcribit, scilicet, cum statuat ad ordinem tantum recipi debere qui ordini et sibi utiles sint (Exiit qui seminat, a. 18, n. 3, p. 218; Ordinem vestrum, 238a). (48) V. gr., cum loquatur de ingressu in monacharum monasteria (Exiit qui seminat, a. 20, n. 1s, p. 220s; Ordinem vestrum, 239b; Qua elongati, 24s).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz