BCCCAP00000000000000000001132
362 Elizondo mortem fuerit promulgata; tum ratione auctoris, cum ab eiusdem amico et protectore prolata; tum ratione historiae, cum per illam ordinis dubitationes circa regulam satis cognoscantur; tum ratione argumenti, cum de principalioribus legislationis minoriticae quaestionibus loqua– tur; tum denique ratione efficaciae, cum ceteri saeculi XIII pontífices eadem nitantur. Ex altera vero parte asserendum est eiusdem vitam iuridicam pau– lum permansisse quia non post multos annos per alias romanorum pontificum declarationes superata est. Ideo, si de eiusdem consecta– riis directis loqui velimus, scite distinguendum est tempus ante et post Nicolai III bullam Exiit qui seminal, an. 1279. Ante huius pon– tificis documentum et non obstante quod an. 1245 et 1257 Innocen– tius IV et Alexander IV alias expositiones circa regulam protulerint, sci– licet, Ordinem vestrum nuncupatas, bulla Quo elongati documentum con– stituit fundamentale ad regulam recte interpretandam, ideoque ab om– nibus sive auctoribus sive legislatoribus directe aut indirecte relata est. Primi regulae expositores, scilicet, sic vocati Quatuor Magistri in suo brevi commentario saepe ad eam revocant ut diversa legislationis capita melius exponerent (29); alias bullas huius pontificis supra me– moratas appellant privilegia (30). Nihilominus, ut diximus, bis saltem affirmant doctores declarationem Quo elongati regulam coarctare ve! restringere (31 ). David de Augusta scribit suam regulae interpreta– tionem << secundum declarationem domini Gregorii et lnnocentii papa– rum >>, ut aperte in prologo proclamat (32). Sanctus Bonaventura saepe suis in opusculis bullam memorat eiusdemque doctrinam sequitur (33); (29) !bid. c. 1, p. 125; c. 2, pp. 128, 130s; c. 4, pp. 144, 146; c. 6, p. 152s; c. 7, p. 159; c. 9, p. 163; c. 11, p. 167, (30) !bid. c. 2, pp. 129, 131; c. 3, p. 138; c. 9, p. 163s. (31) /bid. c. 2, p. 129; c. 9, p. 163. (32) DAVID DE AUGUSTA, Expositio regulae, Prologus, in Zeitschrift für Kirchen– geschichte 19 (1898-1899) 346. (33) S. BoNAVENTURA, Apologia pauperum contra calumniatorem, in Opera omnia, VIII, Ad Claras Aguas 1898, c. 11, n. 6, p. 312ab; c. 11, n. 10, p. 313b; c. 11, n. 13, p. 314b; Epistola de tribus quaestionibus, l. cit. n. 5, p. 332b; n. 6, p. 333a; n. 8, p. 333b; Sermo super regulam, l. cit. n. 16, p. 442a,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz