BCCCAP00000000000000000001132

Bullae << Quo elongati >> et << Ordinem vestrum >> 361 quam Gregorius IX ministris provincialibus concedit aliquos fratres delegandi, qui eorumdem nomine novicios ad ordinem recipiant, item a Quatuor Magistris privilegium appellatur (22), sed etiam, iuxta divi Bonaventurae sententiam, papa hoc dicit non relaxans regulam << sed ad mentem eius dispensando aspiciens >> (23). Et Bartholomaeus a Pisa asserit non esse regulae relaxationem, sed auctoritatis amplificatio– nem (24). Quatuor Magistri et Bartholomaeus a Pisa vocant privile– gium concessionem circa divinum officium diversum a regula prae– scriptum (25). De facto nobis videtur Gregorius IX sua bulla Quo elongati inter– pretationem dedisse restrictivam duobus primis in casibus. Profecto hoc sollemne principium semper in iure admissum est: potest fieri per alium quod potest fieri per se (26). Ideoque et minister generalis potest concionatores per alios examinare et ministri provinciales videntur habere ordinariam (ergo delegabilem) recipiendi novicios facultatem. Ipsi Quatuor Magistri aperte proclamant has pontificias interpreta– tiones regulam coarctare (27). Certe ante bullam Quo elongati con– trariae erant in ordine praxis et sententia (28). IV. - MOMENTUM His positis, affirmandum est praecitatam bullam sive in se ipsa sive in eiusdem consectariis consideratam, magnum habere momentum, tum ratione temporis, cum quatuor annis tantum post sancti Francisci (22) QUATU0R MAGISTRI, op. cit. c. 2, p. 129. (23) s. B0NAVENTURA, op. cit. c. 2, n. 3, p. 398a. (24) BARTH0L0MAEUS A PISA, Expositio regulae, c. 2, n. 1, in Analecta fran– ciscana 4 (1906) 388. (25) QUATU0R MAGISTRI, Expositio, c. 3, p. 138; BARTH0L0MAEUS A PISA, op. cit. c. 3, n. 1, p. 397. (26) << Potest quis per alium quod potest facere per se ipsum >> (R. J. 68 in VI; ed, FRIEDBERG, 11, Graz 1955, 1124). << Qui facit per alium est perinde ac si faciat per se ipsum » (R. I. 72 in VI; ed. cit. 1124). (27) QuATU0R MAGISTRI, Expositio, c. 2, p. 129; c. 9, p. 163. (28) 1/Jid, c. 2, p. 130s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz