BCCCAP00000000000000000001132
360 Elizondo simplicem usum facti. Dispositio tamen circa rerum mobilium proprie– tatem ansam praebuit mitigandi paupertatem, quia bonorum dominus nimis distabat ut fratres in praxi expropriationem sentirent. His igitur principalioribus argumentis concinne declaratis, alia minoris momenti problemata Gregorius IX, ut vidimus, resolvit; immo decursu sui pontificatus duo capita in eis contenta mutat, scilicet, concionatorum examen et superiores ad novicios recipiendos. Romanus pontifex in bulla Quo elongati praeceperat ut minister tantum gene– ralis concionatores examinaret et officium praedicationis eis conferret; sed postea bulla Prohibente regula vestra hanc concedit facultatem ministris etiam provincialibus, tempore vero capituli provincialis et una simul cum definitoribus (I 6). Etiam contra bullae Quo elongati praescriptum, Gregorius IX bulla Gloriantibus vobis concedit ut mini– stri provinciales possint fratres idoneos delegare ad novicios recipien– dos (17). lmmo, et alium articulum addit suae declarationi bulla Pío vestro collegio, in qua fratribus concedit ut officium proprium possint adimplere, quamvis diversum cum aliis religiosis recitent (18). Facultas ministris provincialibus elargita concionatores examinandi et officium praedicationis eisdem conferendi, potest considerari ut prima praeceptorum regulae dispensatio. Quatuor Magistri eam appel– lant privilegium quod laxat articulum regulae (I 9); sed, iuxta sancti Bonaventurae sententiam, hoc privilegium << non discordat ab intentione regulae >> (20). loannes vero a Parma affirmat hanc concessionem ab– sente tantum ministro generali in praxim deduci posse (21). Facultas (16) ÜREG0RIUS IX, Prohibente regula vestra, 12 dec. 1240, in BF I, 287ab. (17) IDEM, Gloriantibus vobis, 19 iun. 1241, in BF I, 298ab. (18) IDEM, Pio vestro collegio, 7 iun. 1241, in BF I, 296ab. (19) QuATU0R MAGISTRI, Expositio, c. 9, 163s. (20) S. BoNAVENTURA, Expositio super regulam, in Opera omnia, VIII, Ad Claras Aquas 1898, c. 9, n. 10, 429b-430a. (21) Ad rem David de Augusta: << Ubi vero fratres bonam haberent oportu– nitatem accedendi in ministrum generalem et ab eo officium praedicationis reci– piendi secundum regulam, purius esset et securius, cum ideo privilegium datum sit pro vitando discursu, ubi commode generalis minister haberi non posset >>. DAVID DE AUGUSTA, Expositio regulae, in Zeitschrift für Kirchengeschichte 19 (1898-1899) 359.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz