BCCCAP00000000000000000001132
Bullae << Quo elongati >> et << Ordinem vestrum >> 359 pontificibus et ordinis superioribus admissa, regulae et menti legisla– toris omnino consona, saeculorum decursu magnos habuit effectus. Forsitan fratres aliquando ultra romani pontificis desideria processerunt. Nam sancti Francisci amicus inexistentiam tantum obligationis iuridi– cae proclamat; tamen non semel fratres spiritum testamenti neglexerunt. Non minoris momenti est secunda quaestio a papa decisa: fratres tantum tenentur ad consilia evangelica in regula praeceptorie vel inhi– bitorie expressa (15). Quae solutio a tempore Gregorii ad nostra usque tempora pervenit. Sed et hic etiam fatendum est principium theoreti– cum recte stabilitum, utpote cum iure canonico et mente sancti Fran– cisci omnino cohaerens, in praxi non paucos effectus ingratos produ– xisse; siquidem ipsi fratres rigidiores qui observantiam testamenti propugnabant, etiam evangelii obligationem autumabant. Ideoque iam a bulla Quo elongati fratres sic dicti zelantes a communitate magis ac magis secernebantur, praecise occasione aliquarum romanorum pontifi– cum declarationum. Haec sunt duae quaestiones principaliores a Gregorio IX non tan– tum in iure, ut patet, sed etiam iuxta seraphici patris mentem deci– sae, quia aliud est stricta obligatio aliud vero desiderata perfectio. Duae aliae quaestiones respiciunt capita vitae franciscanae pecu– liarissima: denarii vel pecuniae prohibitionem et bonorum expro– priationem. Fatendum est primae quaestionis solutionem, quamvis theoretice debeat admitti ipsam forsitan unicam viam aperire ad huius praecepti executionem, nihilominus fundamentum praebuisse inextricabilibus et decursu temporis aliquando ridiculis quaestioni– bus circa denariorum contrectationem. Solutio vero de ordinis inca– pacitate ad bona acquirenda aut alienanda ad füteram et ad spiri– tum institutoris magis accedit, etenim in ea ciare asseritur fratres nihil possidere nec in speciali nec in communi: ergo nec bona immo– bilia (quae pertinent ad benefactores) nec (ut vid~tur) bona mobilia (quae pertinent ad sanctam sedem); ideoque fratres habent tantum (15) Cf. nostrum articulum F. ELIZONDO, De evangelii et regulae franciscanae obligatione usque ad bullam << Exivi de paradiso >> Clementis V (6 mai 1312), in Lau– rentianum 2 (1961) 226-260.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz