BCCCAP00000000000000000001132

358 Elizondo evangelicorum observantia, denarii ve! pecuniae exclusio, item rerum omnium exclusio proprietatis. Summus pontifex quaestionem testamenti dilucidat vía stricte iuri– dica duo argumenta proferens quae ministerio generali sancti Francisci ve! saltem fundatoris auctoritate nituntur: seraphicus pater non potest fratres obligare sine eorum, maxime ministrorum, consensu, quia testi– mentum universos tangit (13); insuper non potest suum successorem obligare << cum non habeat imperium par in parem >>, iuxta regulam a iure agnitam (14). Hanc stricte iuridicam conclusionem rationibus suffultam, si testa– mentí textus et sensus perspicue considerentur, dici debet cum eiusdem Iittera et spiritu omnino cohaerere. Sanctus enim Franciscus aperte profitetur testamentum non esse aliam regulam, sed << recordationem, admonitionem et exhortationem >> ut regula melius observaretur. De facto testamenti medulla certe in regula continetur. Sed tamen affirmandum est fratres rigidiores, qui et regulam et primigeniam sancti fundatoris mentem ad praxim deducendam autumabant et omnem ordinis evolu– tionem respuebant, praecipue sancti patriarchae vita et testamento fulciri. E contra, fratres qui inter institutoris mentem et vitam coti– dianam consortium constituere satagebant, regulam tantum aspiciebant; immo et fratres laxiores testamentum tacite spernebant. Hinc responsi momentum et effectus. Pro fratribus rigidioribus, vulnus; pro illis qui mediam viam propugnabant, gaudium; pro Iaxioribus magna victoria. Solutio audax, aliquibus forsitan periculosa, multis scandalosa, sed pru– dentissima, iuri canonico consona et in praxi omnino necessaria. Ipse Gregorius IX, suae decisionis vim agnoscens, eiusdem rationes propo– nit: periculum animarum fratrum et difficultates quae ex testamenti obligatione possent oriri. Haec Gregorii IX sententia, semper a romanis (13) Cf. K. EssER, OFM., Das << ministerium generale >> des hl. Franziskus von Assisi, in Franziskanische Studien 33 (1951) 329-348. (14) Innocentius II I, in quadam epístola, ait: Alexander II I << successoribus suis nullum potuit in hac parte praeiudicium generare, pari post eum imo eadem potestate functuris, cum non habeat imperium par in parem >> (c. 20, X, I, 6; ed. AEM. FRIEDBERG, II, Graz 1955, 62).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz