BCCCAP00000000000000000001132
Bullae << Quo elongati >> et << Ordinem vestrum ►> 357 eicere iam receptos. Admissio enim et dimissio candidatorum ad unum ministrum pertinet generalem, qui ministris provincialibus specialem concedit licentiam, quibus solummodo et non aliis, iuxta regulam, potest hoc comrnitti. Praeterea regula praecipit ut electio ministri generalis fiat a ministris provincialibus et custodibus. Debent omnes custodes capitulum adire an sufficit ut aliqui ex eisdem nominentur? Gregorius IX respondet: ex unaquaque provincia unus tantum eligatur qui alios repraesentet, immo sufficit si nominetur a ministro provinciali (11). Ultima quaestio quam religiosi romano pontifici proponunt, unde– cimum regulae caput respicit. Sanctus Franciscus prohibet fratribus in monasteria monacharum ingressum. Videtur in hac prohibitione pauperum clarissarum monasteria comprehendi, tum quia sedes apo– stolica curam specialem earumdem habet, tum quia dicitur hoc fuisse declaratum, vivente adhuc sancto fundatore, in quodam capitulo gene– rali. Papa distinguit ínter ingressum et accessum. Ingressus prohibetur ad omnia monialium monasteria (id est, ad claustrum, domos et offi– cinas interiores); accessus vero permittitur fratribus idoneis cum causa rationali (praedicationis vel eleemosynae quaeritandae) et superiorum licentia; sed si agatur de pauperum clarissarum monasteriis hoc non permittitur sine speciali sanctae sedis licentia (12). 111. - CONSIDERATIONES Quatuor sunt quaestiones principaliores a Gregario IX decisae, quarum duae primae maximi sunt momenti propter earumdem indolem et consectaria, scilicet: testamenti obligationis existentia, consiliorum (11) De custodibus cf. MARINUS A NEUKIRCHEN, OFM. Cap., De capitulo generali in primo ordine seraphico, Romae 1952, 107-137. (12) P. SABATIER, Speculum perfectionis, Paris 1898, 321, in nota, autumat Oregorium IX hoc loco contra sancti Francisci regulam declarasse, etenim sanctus patriarcha loquitur de monasteriis monacharum (i. e., non clarissarum), minime vero de monialium coenobiis; sic contra eiusdem desiderium romanus pontifex prohibet ingressum in clarissarum monasteria,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz