BCCCAP00000000000000000001132

356 Elizondo sed haec persona non est fratrum nuntius, quamvis ab ipsis praesen– tetur, sed benefactorum aut venditorum, et praeterea statim debet pecuniam solvere et nullam apud se habere. Si vero praesentetur pro aliis imminentibus necessitatibus potest eleemosynam apud spiritualem amicum fratrum deponere, qui eam administrabit sicut ei viderit ex– pedire pro hisce religiosorum necessitatibus. Hoc in casu fratres possunt ad amicum spiritualem recurrere, maxime si negligens sit aut fratrum ignoret necessitates. Circa rerum in communi proprietatem disputatur utrum regulae verba << fraires nihil sibi approprient >> ad omnia sese referant bona an tantum ad mobilia. Summus pontifex hanc normam generalem pro– ponit: minores non habent ullam proprietatem nec in speciali nec in communi. Postea ad casus particulares descendit: proprietas immo– bilium ad benefactores pertinet, mobilium vero (ut videtur) ad ipsam ecclesiam sub cardinalis protectoris administratione. Fratres habent tantum simplicem usum facti, ideoque non possunt sine cardinalis protectoris licentia res mobile,s vendere, commutare aut alienare. De peccatis a regula reservatis quaerunt fratres utrum ibi agatur de peccatis publicis tantum an etiam de privatis. Romanus pontifex aperte asserit in hoc capite sermonem esse tantum de publicis et mani– festis. Praecipit insuper ut in unaquaque provincia nominentur confes– sores numero congruentes ad peccata privata absolvenda. Regula prohibet religiosis praedicare nisi prius examini subician– tur coram ministro generali et officium praedicationis ab eo fuerit concessum. Haec norma paulatim nimis difficilis fratribus evaserat; ideo quaerunt a papa utrum generalis minister possit hanc potestatem aliis committere. Gregorius IX ex una parte ad quaestionem propo– sitam negative respondet; alia vero ex parte duo casus distinguit: si frater indigeat examinatione mittatur ad ministrum generalem, si vero ea non indigeat ratione scientiae aut aetatis, potest, nisi idem su– perior contradicat, eo modo quo dictum est populo praedicare, id est, sine praevio examine. Circa superiorum potestatem fratres recipiendi et eiciendi romanus pontifex dicit vicarium provincialem non posse nec recipere eos nec

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz