BCCCAP00000000000000000001060
e< Appropriatio » et e< expropriatio » 9 In hac generali et progressiva expropriatione, quae proponitur ns qui cupiunt « Domini nostri Iesu Christi doctrinam et vestigia sequi >>, non agitur tantum de abdicatione dominii in res materiales, sed de discessu spirituali ab ipsis et a caetéris omnibus quae, purita– tem cordis obnubilando, sese interponere possunt inter Deum et nos: « In sancta caritate, quae Deus est, rogo omnes fratres ut, omni impedimento remoto et omni cura et sollicitudine postposita, quocumque modo melius possunt, debeant servire, amare, adorare et honorare Dominum Deum mundo carde et pura mente, quod ipse super omnia quaerit J> (Reg I, 22). a) « Prius sua foris, pastea se intus Deo offerre JJ (2 Cel, 80) Abdicatio temporalium bonorum et, iuxta possibilitatem candi– dati, eorum venditio et pauperibus erogatio, est condicio pro ad– missione in fraternitatem iuxta ambas Regulas (c. 2). Tam ministri quam alii fratres praebere debent eidem exemplum expropriationis non se intermittendo in eiusmodi rem nec aliquid a candidato reci– piendo. Bernardum a Quintavalle, primum fratrem sibi a Deo da– tum, docuit sanctus libertatem spiritualem quaerere omnia sua relinquendo et peuperibus distribuendo; nam tali expropriatione - aiehat - in persona pauperum bona eorum domino resignantur, a quo recepta sunt (13). Celanensis, referens « expropriationem )) Bernardi, adiungit: ce Eius namque ad Denm conversio forma exstitit convertendis in venditione possessionum JJ (14). Ita, super omnimodam terrenarum curarum libertationem aedificata est prima illa fraternitas poenítentium, in qua tanta erat laetitia spiritualis et caritatis exhibitio (15). Sanctus fundator, in memoriam revocans primam experientiam dierum illorum, scripsit in Testamento: (13) 2 Ce!, n. 15. (14) I Ce!, n. 24. (15) Cfr. r Ce!, n. 35 et 39.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz