BCCCAP00000000000000000001060

8 Lázaro de Aspurz Sicut Incarnatio, ita etiam sacramentalis exinanitio redarguit nostram superbiam et cupiditatem, atque fortiter invitat, in primis sacerdotes, ad intimam cordis expropriationem: « O admiranda altitudo et stupenda dignatio ! O humilitas sublimis ! O sublimitas humilis, quod Dominus universitatis, Deus et Dei Filius, sic se humiliat, ut pro nostra salute sub modica panis formula se abscondat ! Videte, fratres, humilita– tem Dei et e:ffundite coram illo corda vestra. Humiliamini et vos, ut exaltemini ab eo (1 Pe 5, 6). Nihil ergo de vobis retineatis vobis, ut totus vos recipiat, qui se vobis exhibet totum >) (n). IV. VIVERE (( SINE PROPRIO)) Formula professionis religiosae « Vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate )) communis evaserat saeculo XII apud ordines militares et alios (12); et censendum est sancto Francisco suggesta fuisse a curia romana. Attamen, quod in usu recepto sensum iuridi– cum exprimebat et abdicationem tantum proprietatis individualis rerum externarum respiciebat - pro iis speciatim qui, ut equites consecrati, etsi sine proprio viventes, tamen paupertatem non pro– mittebant, quippe qui subsidia oeconomica copiosa habere debe– bant -, in mente sancti Francisci et in contextu Regulae obtinet significationem plene evangelicam. Textus evangelici capitis primi Regulae non bullatae sunt quasi glossa vocabuli sine proprio, ultimo loco positi, et referuntur tum ad renuntiationem bonorum externo– mm (Mt 19, zr), tum ad abnegationem suipsius (Mt 16, 24), tum ad liberationem a necessitudine parentum et domesticorum (Mt 19, 29; Le 14, 26), et ad dispositionem perdendi etiam vitam (Le 14, 26). (rr) Epist. ad capitulum generale, H. BüEHMER, o.e., 40. (12) Cfr. LAZARO DE AsPURZ, El rito de la profesión en la Orden franciscana, in Laurentianum 8 (1967) 193.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz