BCCCAP00000000000000000001060
« Appropriatio ,, et « expropriatio ,, 7 daremus magis egenti. .. Oportet nos reddere alienum. Mutuo accepi– mus donec pauperiorem invenire contingeret >> (8). III. MYSTERIUM SALUTIS, MYSTERIUM « EXPROPRIATIONIS l> Ut notum est, doctrina sancti Francisci de paupertate fundatur in « paupertate et humilitate Domini nostri Iesu Christi )). Fidelitas equester erga Dominam Paupertatem nihil aliud est nisi fidelitas erga « Verbum Patris, tam <lignum, tam sanctum et gloriosum... , quod ex utero sanctae et gloriosae Virginis Mariae veram recepit carnem humanitatis et fragilitatis nostrae. Qui, cum dives esset (2 Cor 8, 9) super omnia, voluit tamén ... eligere paupertatem >l (9). En « mysterium paupertatis )) in intima profunditate theologica sumptum: « Dominus pro nobis pauperem se fecit in hoc mundo >l (Reg. II, 6). Huiusmodi relatio ad Fil 2, 6s, ubi Paulus exponit ineffabilem kenosim seu exinanitionem omnimodam Filii Dei, assu– mentis condicionem humanam hominisque radicalem paupertatem experiri volentis ut hominem salvare posset, occurrit pluries in verbis Pauperculi. Hanc tamen ineffabilem expropriationem altissimi Filii Patris inspicit quasi perfusam per totam vitam historicam eiusdem, imo adhuc praesentem in mysterio Ecclesiae. Praesertim de ea lo– quuntur ei Nativitas, ubi splendet paupertas ut signum maximi amoris Salvatoris nostri, et Passio, mysterium exinanitionis, quod Francis– cus contemplatur « exinanitus totus )) (ro). In praesenti denique pe– rennitatem illius kenoticae condicionis, in Ecclesia continuatae, invenit in mysterio Eucharistiae: « Ecce quotidie humiliat se sicut quando a regalibus sedi– bus venit in uterum Virginis; quotidie venit ad nos ipse humi– lis apparens; quotidie descendit de sinu Patris super altare in manibus sacerdotis ... Et tali modo semper est Dominus cum fidelibus suis >l (Admon. r). (8) 2 Cel, n. 78s. (9) Epist. ad omnes fideles, I, H. BOEHMER, o.e:,. 34. (ro) I Cel, n. 71.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz