BCCCAP00000000000000000001060

6 Lázaro de Aspurz « Ille enim comedit de ligno scientiae boni et mali, qui sibi suam voluntatem appropriat et se exaltat de bonis quae Dominus dicit et operatur in ipso; et sic, per suggestionem diaboli et transgressionem mandati, factum est ei pomum scientiae boni et mali; unde oportet quod sustineat poenam » (Admon. 2). E1'inde omne actuale peccatum fert secum rationem quandam infidae appropriationis illius maximi doni liberi arbitrii et aliorum bonorum. Poena illa, quam horno peccator sustinere debet, nihil aliud, est, iterum more feudali, riisi bonorum prius a Creatore concesso– rum retractio. Si nunc horno ea habet et adhibet est tantum titulo eleemosynae. Unde non solum fugere debet abusivam cupiditatem atque privatam fruitionem, sed sciat oportet quod ii qui penuria laborant ius habent ad partem in eiusmodi bonis habendam, et quidem ex divina concessione, quae radicem habet in mysterio Incarnationis: « Omnia quae Pater caelestis pro utilitate hominis creavit, propter amorem dilecti Filii sui dignis et indignis gratis pro eleemosyna concessa sunt post peccatum » (7). « Cum necesse fuerit vadant pro eleemosyna. Et non ve– recundentur ... Eleemosyna est hereditas et iustitia quae debe– tur pauperibus, quam nobis acquisivit Dominus noster Iesus Christus >> (Reg I, 9). Sed ius pauperum in elemosynam non est omnibus aequale: pauperior habet prioritatem. Ideo Franciscus, videns alium pauperem necessitatem patientem, cum eo dividere satagebat quae habebat, dicens: « Ego fur esse nolo. Pro furto nobis imputaretur si non (7) Sic compilatio Perusina, ed. J. Cambell, I Fiori dei Tre Compagni (Milano 1967) n. 2, p. 10. Celanensis autem eandem ideam in ore s. Francisci ponit hoc modo: « Nolite- erubescere, quoniam universa in eleemosynam concessa sunt post peccatum, dignisque et indignis eleemosynarius ille magnus clementi pietate elar– gitur ", 2 Cel, n. 77.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz