BCCCAP00000000000000000001060
« Appropriatio » et « expropriatio » 5 more beneficiarii reddere tenetur, sive voluntarie dum vivit, sive invi– tus in hora mortis. Et valde caveamus oporter ne, « pro feudo nobis ad horam concesso, hereditatem stabilem >> amittamus (5). Omnia bona, externa et interna, dona naturae et dona gratiae, inspiciuntur a Francisco sub luce istiusmodi summi dominii Dei, qui tot pulchra et iucunda creavit, ut nos pro iis reddamus ei censuro nostrum feudalem gratitudinis, laudis et amoris. II. PECCATUM EST RADICALIS « APPROPRIATIO » INDEBITA Omne id quod peccati rationem praebet sensu.m quendam ap– propriationis induit. In sacra Scriptura peccatum describitur ut summus actus egocentrismi et ambitionis ex parte hominis: Eritis sicut dii (Gen 3, 5). Horno, dum peccat, sibi ipsi attribuit bona a Deo accepta tum intra tum extra se. Hac abusiva appropriatione, dum sibi praecludit divinam communionem, inepturn se reddit ad apertarn fraternamque proiectionem versus communitatem hominum. Prurimi sunt textus in quibus Franciscus prae oculis habet hanc lineam mentís, et in ipsis semper latet parabola quaedarn, ut ita dicam: vassallus feudalis qui « abscondit >> et « sibi retinet >> bona dom.ini sui: « Beatus servus qui omnia sua bona reddit Domino Deo, quia qui sibi aliquid retinuerit abscondit in se pecuniam do– mini su.i (Mt 25, 18) et quod putat habere, auferetur ab eo (Le 8, 18) >> (6). Videt igitur momentum illud exitiale inductionis peccati in mu.n– dum - actus inobedientaie iuxta Pauli doctrinam (Rom 5, r2-2r) -, ut app,ropriationem propriae voluntatis. Et concludit: (5) Cfr. Epist. ad omnes fideles, 5, u et 12, ibid. 35 et 37; Ad populorum rec– tores, ibid. 48; 2 Cel, n. 15, 72 et 96; S. BoNAV., Legenda, 7, 7. (6) Verba Admonitionis, H. BoEHMER, o.e., 3:¡;.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz