BCCCAP00000000000000000001060
4 Lázaro de Aspurz l. « ÜMNIA BONA DOMINO DEO ALTISSIMO REDDAMUS >> (Reg. 1, 17) Propria experientia mystica, luce fidei illustrata, edocuit Fran– ciscum Deum esse « plenum bonum, omne bonum, totum bonum, verum et summum bonum >> (2) et fontem omnium bonorum qui– bus horno utitur vel fruitur. Unde Deo auctori et possessori red– denda sunt: ce Et omnia bona Domino Deo altissimo et summo redda– mus et omnia bona ipsius esse recognoscamus, et de omnibus ei gratias referamus, a quo bona cuneta procedunt. Et ipse altissimus et summus, verus et solus Deus habeat ea et ei reddantur; et ipse recipiat omnes honores et reverentias, omnes laudes et benedictiones, omnes gratias et omnem gloriam, cuius est omne bonum, qui solus est bonus >> (3). Vita hominis, igitur, esse deberet quasi restitutio quaedam inde– sinens recte bona accepta adhibendo, illaque fraterne communicando, dum mens ad Deum dirigitur per gratiarum actiones, laudes et be– nedictiones. Totum caput 23 Regulae I nihil aliud est nisi theologia, ut ita dicam, liberalitatis Dei altissimi, qui ce totum corpus, totam animam et totam vitam dedit et dat omnibus nobis, qui nos creavit et redemit, et sola sua misericordia salvabit, qui nobis miserabilibus et miseris, putridis et foetidis, ingratis et malis omnia bona fecit et facit >> (4). Quod attinet ad bona externa, Franciscus movetur in habitu– dine mentali typice feudali quoad formam, et theologiam quandam elaborat alti dominii Dei in res temporales. Deus, rex et dominus universalis omnium, concedit in feudum temporale bona terrae. Horno, simplex feudatarius coram Deo, ei omnia quae possidet (2) Regula Í, ed. H. BOEHMER, Analekten zur Geschichte des Frnnziscus van Assisi (Tübingen 1961) 17: cfr. Laudes Dei, ibid. 54; Cartula fratri Leoni data, ibid. 47. (3) Regula I, 17, ibid. 12. (4) Regula I, 23, ibid. 17; cfr. Epist. ad omnes fideles, IO, ibid. 37.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz