BCCCAP00000000000000000001060

« Appropriatio ,, et ,, exp:fopriatio " 35.. proprietatis >) aliter sumantur in visione oeconomica societaJis,. cum praeterea tot sint hodie qui de facto maximam securitatem oecono:– micam et praestantiam socialem habeant, etsi bonis irnmobüibus · careant, immo et ba.ncariis depositis. Securitas enim vitae hodie est praesertim in ·publico titulo professionali et in ~xercitio functionis remuneratae, beneficio officii emeriti in reliquo vitae proviso (pen– sione). Nonne in nostra societate alia via sincere invenienda erit µt fratres minores « nihil sibi approprient >) nec in bonis possessis .nec in pecunia recepta titulo mercedis aliove? Id quod interest, iuxta Regulam, non est ius possessionis in alium transferre causa quietis conscientiae superiorum tuendae, sed « possessiones » non habere; non est pecunia uti et actus civiles ponere legitimo indulto apostolico obtento, item ad anxietates conscientiae arcendas, sed non cedere tentationi capitalizationis et securitatis oeconomicae nostrarum fra– ternitatum, quaerendo convenientiam laboris praestiti cum mercede certa vel reditus fixos procurando. Vita nostra eva.ngelica disponi~ bilitatem pro Regno in servitio fraterno erga omnes hornines atque insecuritatem peregrinantium et advenarum exigit. Franciscµs vult ut fraternitas ipsa responsabilitatem sumat et periculum obeat ap– tationis ad tempora et loca, etiam cum anxietatibus adnexis Jam pro singulis fratribus quam pro superioribus, vel melius pro capitulis, quin viam commodarn sequantur solutionum iuris.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz