BCCCAP00000000000000000001060
32 Lázaro de Aspurz bilia et immobilia, quae benefactores sibi non reservant, sint proprietas sedis apostolicae, quae ea administrat per suos « procu– ratores )) . Altero ulteriori documento concedebatur superioribus horum designatio procuratorum. Territa hoc gressu, Communitas reiecit pastea publice ambo documenta ut fictionem iuris qua tege– retur vera infidelitas erga Regulam (67). Post generalatum sancti Bonaventurae, qui quaestiones iuridicas vitans, potius attentionem direxit ad valores spirituales et asceticos paupertatis, ventum est ad magnam declarationem Exiit Nicolai III (1279), in qua non solum perpolitur distinctio inter paupertatem et usum, sed introducitur alia nova divisio inter usum iuris et usum facti; hic autem usus facti, iuxta casus, erit vel moderatus vel strictus, sed semper pauper: « Quoad dominium, omnimoda abdi– catio; in usu, necessitas )) . Ad arcendam autem de « fictione iuris n ac.cusationem, bulla fundat dominium sedis apostolicae in bona fratrum in axiomate iuris communis: << sicut filius patri, servus domino, monachus monasterio res acquirit l>. Dum talibus subtilita– tibus quietabatur, « Communitas )) laetabatur de paupertate absoluta fratrum minorum in cornmuni optime in bulla defensa contra de– tractores externos (68). Denique bulla Exivi Clementis V (1312), in plena atmosphaera decretalista, texit interminabilem casuisticam circa incapacitatem dominii et simplicem usum facti (69). Praerogativa haec paupertatis in communi, per abdicationem dominii, fuit in pacifica possessione, post superatam Ioannis XXII contrariam actionem. Et anno 1500 Constitutiones Alexandrinae eam extollere poterant his verbis, parum quidem spiritum pauperem ostendentibus: « Fratres Minores, quoad votum paupertatis, in hoc dif– ferunt ab aliis eamdem paupertatem profitentibus: quia alii (67) Cfr. F. Euzo::-mo, Bullae " Qua elongati " Gregorii IX et " Ordinem vestrum » Innocenti IV, in Laurentianum 3 (r962) 349-394. (68) Textus in Sernphicae Legislationis textus originales (Quaracchi r897) r8r-227. (69) Ibid., 229-260.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz