BCCCAP00000000000000000001060

« Appropriatio" et « expropriatio ,, 31 traditionem monasticam et ius commune, defenderent ea pertinere toti fraternitati in communi; capitulum vero hanc solutionem reiecit « ne Ordinis paupertas contaminaretur )) . Bulla Qua elongati, a mi– nistris postulata, responsum dedit, declarans quod fratres minores « nec in communi nec in speciali debent proprietatem habere, sed utensilium et librorum et eorum mobilium, quae licet habere, Ordo usum habeat, et fratres ... iis utantur, salvo locorum et domorum dominio illis, ad quos noscitur pertinere )) . Pro venditione, commu– tatione aut quavis alienatione mobilium extra Ordinem requiritur « auctoritas et assensus )) cardinalis protectoris (nomine sanctae Sedis) (65). Gregorius IX, magnus ille iurista, vere dexteritatem in re exhi– buit in hac prima Regulae canonica declaratione, scienter facta contra expressam intentionem fundatoris « nolentis verba Regulae glossari )) atque prohibentis ut « nullo modo aliquas litteras ab apostolica sede fratres peterent )) , ut in ipsa bulla dicitur; sed Papa, « ex longa familiaritate quam sanctus secum habuit plenius noscens intentionem ipsius )) , autumat se fideliter sensum a Francisco inten– tum posse interpretari (66). Ita agens, certe potuit « dubietatem e multis cordibus ministrorum amovere )) , qui ex tune viam liberam prae se videbant inventione illa adeo clara simplicis usus. Conflictus autem realis vivus manebat. Sub Elia et successoribus Ordo prosequitur iter arreptum versus potentem organizationem; inde fixatio in magnis conventibus, media stabilia vitae, securitas. Prior solutio non sufficit. Anno 1245 ob– tinetur nova declaratio Innocentii IV, qua stabilitur ut bona mo- (65) Textus ed. ab H. GRUNDMANN, Die Bulle « Qua elongati " Papst Gre– gors IX, in Arch. Franc. Hist. 54 (1961) 22s. (66)Ex tenore bullae non videtur Gregoriurn IX intendisse sancturn fundatorern ut auctorern tanturn, Sedern vero apostolicarn ut verurn legislatorem habere, uti pastea opinio invailescere cepit; ,docurnenturn tollit auctoritatern Testamento, « quod sine consensu fratrurn et rnaxirne rninistrorurn, quod universos tangebat, obligare nequivit nec successorern suurn quornodolibet obligavit, curn non habeat irnperiurn par in parern ,,; ibid., 21. Sed agnoscit valorern Regulae ex auctoritate ipsius fundatoris.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz