BCCCAP00000000000000000001060

28 Lázaro de Aspurz Sartiani. Cum sanctus a quodam fratre quaereret: « Unde venís? » et is diceret: « Venia de cellula tua >>, dixit ad eum Franciscus: « Ex quo dixisti meam esse, alius stabit deinceps in ea et non ego! >> Iuxta antiquiorem redactionem « trium sociorum n codicis Perusiae, Franciscus citat textum evangelicum Vulpes foveas habent... (Mt 8, 20) et exemplum Christi qui, ieiunans in deserto, « non fecit ibi fieri cellam nec aliquam domum >>. Ideo ipse « nec domum nec cellam habere voluit in hoc saeculo nec pro se fieri fecit >>, ítem aducens verbum evangelicum: Nolite solliciti esse ... (57). Sumus ergo adhuc in genuina mente sancti fundatoris. Redactor Speculi Perfectionis sumit fideliter textum cum parva tamen mutatione ex praeoccupatione iuridica communi: « Nec do– mum nec cellam voluit habere quae diceretur sua, nec fecit fieri unquam >> (58). Celanensis autem in Vita II, textum maiori libertate tractans et corrigens, citationem evangelicam Vulpes foveas habent e contextu tollit et alio transfert, et textum ipsum acclarationibus complet in ore sancti positis: « Ex qua Francisci nomen cellae imposuisti, approprians eam mihi, alium sibi quaeras habitatorem... Sequi Dominum possumus nihil proprietatis habendo, licet praeter usum domorum vivere non possimus >> (59). S. Bonaventura in sua Legenda omittit factum et mentem Fran– cisci compendiase exprimit non longe a sensu Testamenti ipsius. Citat locum evangelicum ut supra, et addit: e< Propter quod docebat fratres ut, pauperum more, pauperculas casas erigerent, quas non inhabitarent ut proprias, sed sicut peregrini et advenae alie nas. ,. >> ( 60). (57) Ed. J. Cambell, oc.e., n. 6ob, p. 176-178. Attamen eadem compilatio immunis non manet a sententia iam communi de iure proprietatis prohibito fra– ternitati; cfr. ibid. n. 61b. Brevior textus in Leg. Trium Sociorum, ed. Marcellino da Civezza (Roma 1899) 120. (58) Spec. Perf., c. 9, ed. P. Sabatier, p. 27s. (59) 2 Cel, n. 56 et 59. (60) Legenda, c. 7, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz