BCCCAP00000000000000000001060

« Appropriatio" et « expropriatio ,, 27 pontificiorum, periculosiorem esse pro minoritate fratrum. E contra, nihil ei curae erat quod illa habitacula et ecclesíae pro fratribus construerentur et ab ipsis reciperentur, dummodo condicio peregri– nationis in vera paupertate servaretur. Confidit ipsam fidelitatem promissae paupertati impedituram esse lapsum in «appropriationem)), firma hac voluntate semper commorandi ut advenae. In fontibus biographicis tardioribus, id est post primam Ordinis evolutionem et post iuridicam interpretationem, de qua infra, iam publice receptam, Francisco adscriptae sunt expressiones quibus sup– ponitur ipsum iam distinctionem fecisse inter proprietatem et usum. Sic compilatio Perusina, referens de donatione ecclesiae Sanctae Mariae de Portiuncula facta a benedictinis montis Subasii, pro qua sanctus Franciscus annuatim fiscenulam plenam piscibus, census causa, monasterio mittebat, « ut fratres nullum locum proprium habe– rent nec in aliquo permanerent qui non esset sub dominio aliquorum, ita quod fratres non haberent potestatem vendendi et alienandi quo– quo modo » (54). Vita II Celanensis textum hunc, modo suo elabo– rans, ut solet, compendiase mutat maiori precisione iuridica: « Hunc locum velut speculum religionis in humilitate ac paupertate altissima semper voluit custodiri, proprietatem ex eo aliis reservans, sibi et suis retinens usum tantum >> (55). Evolutio glossae primi biographi e prima Vita ad secundam est valde significativa; ibi enim dixerat, iuxta mentem Francisci, commentans promptam discessionem a Rivo Torto: ce Nihil volebat proprietatis habere ut omnia posset in Domino plenius possi– dere ll (56;. Adhuc clarius apparet eiusmodi proiectio problematis iuridici, quo Ordo laborabat, in fundatorem, in altero casu, item a Celanensi menti officiosae, ut ita dicam, aptato. Accidit apud eremitorium (54) Ed. J. Cambell, I Fiori dei Tre Compagni, n. 57d, p. 162; concordat cum Spec. Perf ., c. 55, 17. (55) 2 Cel, n. 18. (56) I Cel, n. 44.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz