BCCCAP00000000000000000001060

« Appropriatio" et « expropriatio " 25 dabat (49). In breviario quod apud monasterium Sanctae Clarae Assisii veneratur, scripsit frater Leo: « Beatus Franciscus acquisivit hoc breviarium sociis suis fratri Angelo et fratri Leoni... >> (50). Recipiebat pro fraternitate eremitoria et loca. Immo, anno r2r3 accepilt absolute a comite Orlando de Chiusi montem Alverniae per veram donationem oretenus factam (5r), quae anno 1274 con– firmanda erat publico instrumento (52). b) Sensus vocabuli ce appropriare >> in capite VI Regulae Díspositio qua, in initio capitis sexti Regulae bullatae, prohi– bentur fratres - id est fraternitas - ne aliquid sibi approprient referenda est ad locum parallelum Regulae I (c. 7), ubi apparet quid in mente fundatoris sit « sibi appropriare locum >>: « Caveant sibi fratres,. ubicumque fuerint, in eremitoriis vel in aliis locis, quod nullum locum sibi approprient nec alicui defendant. Et quicumque ad eos venerit amicus vel ad– versarius, fur vel latro, benigrie recipiatur >>. in memoríam venit promptitudo qua Franciscus exiit cum sociis e tugurio de Rivo Torta, « transferens se in alium locum >>, cum rusticus ille, agresti quidem more, invasit locum cum asina (53). Id quod interest pro fraternitate, cuius est (( ire per mundum n, pro fratribus (( advenís et peregrinis in hoc mundo >>, est fugere stabilita– tem, vitare fixationem domicilii clausi ac definitive securi cum aliorum exclusione. Agitur de illa dispositione ac apostolica libertate (49) 1 Ce!, n. 77; BoNAV. Legenda, c. 8, 6s. Cso) L. LEMMENS, o.e., 61. (51) Actus, c. 9, ed. P. Sabatier (Paris 1902) 32; Consid. I de Stigmatibus, in App. Fioretti. (52) Iuridica praecisio documenti eo plus valet quod pertinet ad tempus in quo interpretatio contraria capitis sexti Regulae communis erat apud fratres: « Confessi fuerunt quomodo dictus dominus Orlandus... oretenus dederit, donaverit atque concesserit libere et absque ulla exceptione fratri Francisco eiusque sociis et fratribus tam praesentibus quam futuris ,,. L. LEMMENS, o.e., 36-38. (53) I Cel, n. 44.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz