BCCCAP00000000000000000001060

24 Lázaro de Aspurz prio )) in sensu totali supra exposito._ Immo, motivum fundamentale expropriationis externae, quae viam pandit ad evangelicam disponi– bilitatem animi, potius adimpletur in fraternitate collective sumpta, quae populo Dei videatur oportet servire in paupertate et humilitate, id est, in minoritate. Et haec fuit magna novitas, teste Iacobo de Vitry, apud coaevos: « Vitam apostolican expressius imitantes, omnibus quae possident renuntiantes, seipsos abnegantes ... expediti currunt ante faciem suam et non revertuntur. .. Nulli huius ordinis fra– tri licet aliquid possidere. Non habent monasteria, non eccle– sias, non agros vel vineas vel animalia, non possess10nes neque ubi caput reclinent >> (48). Sanctus fundator numquam quaestionem fecit de distinctione inter dominium et usum. In duabus Regulis adhibet vocabulum habere absque ulla iuridica restrictione: « habeant unicam tunicam cum caputio et aliam sine caputio ... >> (c. 2); « libros necessarios ad implendum eorum officium possint habere; et laicis scientibus legere psalterium liceat habere illud; aliis vero nescientibus litteras librum habere non liceat. .. n; « habere poterunt breviaria >> ( c. 3); « liceat eis habere ferramenta [et instrumenta J sms artibus oppor– tuna >> (Reg I, 7). Et quidem de facto scimus ipsum recepisse, quin de titulo iuri– dico curaret, ab ce amicis spiritualibus >>, tam pro se quam pro fratribus, omnia << necessaria corporis n (Reg II, 5). Sibi emere faciebat, compassione motus, agnos et oves, quos postea dono (48) Historia Orientalis, I. 2, c. 32, cit. a H. BoEHMER, o.e., 70. Duro Vi– triacensis haec scribebat nota ei erat Regula bullata; terminum « possidere n vi– detur iam habere sensum iuridicum, sive ex usu communi monastico, sive ex interpretatione litterali capitis sexti Regulae. Mentem Francisci fideliter vertit Chronicon Nor1nanniae: « Ut fratres nec domum nec locum nec rem aliquam sibi appropriarent, sed tamquam peregrini et advenae in paupertate et humilitate in hoc saeculo discurrerent circumquaque ,,, L. LEMMENS, Testimonia minora saec. XIII de s. Francisco (Quaracchi 1926) 20s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz