BCCCAP00000000000000000001060

« Appropriatio " et « expropriatio " 23 et exerceri debet ut ce gratia Dei )) fideliter et devote, recipiendo mercedem (e humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissi– mae sectatores )) , et ce non propter cupiditatem recipiendi pretium laboris )) (45). Frater minor cavere debet ce ut pro nullo turpi lucro terras circumeat )e; et quoniam hic habetur maxima tentatio fraternitatis itinerantis, fundator stricte prohibet receptionem pecuniae absque ulla exceptione (Reg I, 8; II, 4 et 5). Sub eadem ratione « loculo– rum )) damnat tam cupiditatem lucri materialis quam studium pro– priae exaltationis. Dicebat « plangendos praedicatores qui vendunt saepe quod faciunt, abolo vanae laudis )) . Eo plus quod exitum in bono animarum iniuste sibi attribuunt, cum re vera hominum con– versio debeatur orationibus fratrum simplicium. His iudex caelestis adscribet illos effectus, dum e contra praedicator, qui tot filias in Ecclesia genuisse putat, « cognoscet tune nihil proprii habuisse in eis )) (46). Personalem autem spiritus habitudinem, cum praedicabat, Pau– perculus aperit in initio epistolae ad omnes fideles: « Cum sim servus omnium, omnibus servire teneor et ad– ministrare odorífera verba Domini rnei ... )) (47). V. ce NIHIL SIBI APPROPRIENT: NEC DOMUM NEC LOCUM NEC ALIQUAM REM )> (Reg II, 6) a) Quonam titulo res essent penes primam fraternitatem In nova forma vitae comrnunitariae a Francisco instaurata ab– dicatio bonorum non afficiebat tantum candidatum singulum, sed ipsurn coetum. Franciscus in hac re nullum discrirnen instituit: tam fratres singuli quam fraternitas qua talis debent « vivere sine pro- (45) Regula I, 7; II, 5; Testam. (46) 2 Cel, n. 164. (47) Epist. ad omnes ji.deles, H. BOEHMER, o.e., 33s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz