BCCCAP00000000000000000001060

Lázaro de Aspurz « U t nema sibi appropriet praelationem. - Non veni mi– nistrari, sed ministrare, dicit Dominus (Mt 20, 28). Illi qui sunt super alios constituti, tantum de illa praelatione glorientur, quantum si essent in abluendi fratrum pedes officio deputati. Et quanto magis turbantur de ablata sibi praelatione quam de pedum officio, tanto magis sibi loculos ad periculum animae componunt J) (Admon. 4). « Vae illi religioso qui ab aliis positus est in alto et per suam voluntatem non vult descendere. Et beatus ille servus qui non per suam voluntatem ponitur in alto et semper desiderat subesse pedibus aliorum )) (Admon. 19). « Beatus ille servus qui ita inventus fuerit humilis inter sub– ditos suos, sicut quando esset ínter dominas suos iJ (Admon. 23). g) ce Nullus praedicator appropriet sibi officium praedicationis JJ (Reg I, 17) En alterum magnum periculum pro paupertate spiritus, quod cedit in damnum populi Dei. Dupliciter alia haec forma appropria– tionis, de qua item anxius erat Franciscus, inficere potest ministe– rium verbi Dei, scilicet per cupiditatem mercedem recipiendi et per loculos gloriae vanae. Totum caput 17 primae Regulae exprimit hanc anxietatem de praedicatoribus: e< Nullus praedicator appropriet sibi officium praedicatio– nis, sed in quacumque hora ei iniunctum fuerit, sine omni contradictione dimittat suum officium. Unde deprecor in cari– tate, quae Deus est, omnes fratres meos praedicatores, oratores, laboratores, tam clericos quam laicos, ut studeant se humiliare in omnibus, non gloriari nec in se gaudere nec interius se exaltare de bonis verbis et operibus, immo de nullo bono quod aliquando Deus dicit, facit et operatur in eis et per ipsos ... n. Eiusmodi ergo appropriatio per vanam gloriam non tantum adesse potest in praedicatione, sed etiam in oratione, in· tabore ma– nuum et in quacumque occupatione ubi frater obliviscitur Deum in ipso et per ipsum agere. Labor quivis est e< servitium )) fraternum,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz