BCCCAP00000000000000000001060

20 Lázaro de Aspurz Ideo Franciscus singularitatem in vita fratrum obiurgabat; qui enim integre pauper esse vult aptari se fratribus oportet in omnibus, libenter communitarie procedens (37). In vertice vero paupertatis interioris ponebat « veram et sanc– tam obedientiam Domini nostri Iesu Christi )) , quae consistit in abnegatione propriae voluntatis propter Deum (Reg II, ro), cuius vis salvifica in eo est quod reparat abusum propriae voluntatis in peccato (Admon. 2), et per quam confunduntur « orones carnales et propriae voluntates et carnales amores )) (38): << Dicit Dominus in Evangelio: Qui non renuntiat omni– bus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Le 14, 33), et: Qui voluerit animam suam salvam /acere, perdet eam (Mt 16, 25). Ille horno relinquit omnia quae possidet et perdit corpus suum, qui seipsum totum praebet ad obedientiam in manibus sui praelati... Et si quando subditus videat meliora et utiliora animae suae quam illa quae praelatus sibi praecipit, sua voluntarie Deo sacrificet ... )) (39). Sancta haec « obedientia caritativa )) disponit hominem « ad obedientiam Spiritus et ad obedientiam fratris, et facit eum subiec– tum omnibus hominibus huius mundi, et non tantum hominibus, sed etiam omnibus bestiis et feris, ut possint facere de eo quidquid voluerint, quantum fuerit eis datum desuper a Domino n (40). In hoc contextu intelligitur melius spiritus servitii humilis erga hierarchiam, erga clericos et religiosos, erga omnes homines, immo erga omnes creaturas. Qui non accipit adiuncta vitae ut a Deo sibi parata « abutitur praesentibus )) (41). Hoc valet praesertim de in– firmitatibus corporalibus: frater infirmus << referat de omnibus gra- (37) Cfr. 2 Cel, n. 14. (38) Laudes de virtutibus, H. BoEHMER, o.e., 44. (39) Admon. 3, ibid. 28. De obedientia franciscana in functione paupertati~ cfr. K. EssER - E. GRAU, Risposta all'amore, II, 83-86; S. VERHEY, Der Mensch un ter der Herschaft Gottes, ... (Düsseldorf 1960) 126-133. (40) Laudes de virtutibus, H. BoEHMER, o.e., 44. (4r) 2 Cel, n. r34.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz