BCCCAP00000000000000000001060

« Appropriatio " et « expropriatio" 19 Ita vera humilitas viam parat ad fraternam caritatem per inter– nam expropriationem coram Deo. Attingitur enim illa puritas cordis et illa « sancta et pura simplicitas )) , soror reginae sapientiae, quae « confundit omnem sapientiam huius mundi et sapientiam car– nis >) (33); at vera simplicitas est « quae Deo suo contenta, caetera vilipendit >> (34). Super hanc spiritus paupertatem, plus quam super abdicationem personalem bonorum externorum, fraternitatem minorum fundatam volebat sanctus. Unus alteri manifestare debet secure necessitatem suam; et omnes, propria postponentes, bonum fratris curare debent, in primis fratris sive corporaliter sive spiritualiter infirmi, « diligen– tius diligendo et nutriendo fratrem spiritualem quam mater quae nutrit et diligit filium suum carnalem >> (Reg II, 6). Et hoc absque ulla spe gratificationis ex parte fratris: e< Beatus servus qui tantum diligit fratrem suum quando est infirmus, quod non potest ei satisfacere, quantum quando est sanus, quod potest ei satisfacere >> (Admon. 24). Vera expropriatio interna exigit ut penitus arceantur amores privati seu usurpatio affectus unius fratris a communi beneficio aliorum. Eiusmodi appropriatio dedecet praesertim eum qui habet ministerium fratrum, qui esse talis debet ut ce privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit, in toto scandalum generet >> (35). Valde talis caritas, liberata ab impedimentis proprii amoris, splende– bat in prima fraternitate: ce Cum cuneta terrena despicerent et seipsos numquam amare privato diligerent, totius amoris affectum in communi refundentes, seipsos dare in pretium satagebant, ut fraternae necessitati pariter subvenirent. .. Paupertatis sanctissimae sec– tatores, quia nihil habebant, nihil amabant, nihil proinde per– dere verebantur... >> (36). (33) Laudes de virtutibus, ibid. 43s. (34) 2 Cel, n. 189. (35) 2 Ce!, n. 185. (36) I Cel, n. 39.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz