BCCCAP00000000000000000001060

18 Lázaro de Aspurz Praeclara norma pro iis qui curam pastoralem aliorum reci– piunt: cavere tentationem imponendi eis propriam imaginem perfec– tionis, in quo est quoddam genus appropriationis. Uti cum aliis mensura alia ac ea quam nobiscum adhibemus, petere ab eis id quod nos Deo non damus, non decet vero pauperi: << Peccat horno qui magis vult recipere a proximo suo, quam non vult dare de se Domino Deo )) (Admon. 17). Iudicium inferre de proximo, praesertim tentatio illa communis in viris religiosis se habendi meliores aliis qui in mundo sunt, verum peccatum appropriationis censebat, << quia quantum est horno coram Deo, tantum est et non plus n (Admon. 19). In Regula I (c. 9), agens de ieiunio, citat verba sancti Pauli: Qui manducat non mandu– cantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet (Rom 14, 3). Similiter in Regula bullata (c. 2): « Quos moneo et exhortar ne despiciant neque iudicent homines quos vident mollibus vestimentis et coloratis indutos, uti cibis et potibus delicatis, sed magis unusquisque iudicet et despiciat semetipsum J). Franciscus videt in duro modo agendi erga fratrem peccantem attemptatio quaedam contra Dei iura, penes quem est iudicium ferre de intima cuiusvis hominis iustitia: << Servo Dei nulla res displicere debet praeter peccatum. Et quocumque modo aliqua persona peccaret, et propter hoc servus Dei non ex caritate turbaretur et irasceretur, thesaurizat sibi culpam (cfr. Rom 2, 5). Ille servus Dei, qui non irascitur neque conturbat se pro aliquo, recte vivit sine proprio. Et beatus est qui non retinet sibi aliquid reddens quae sunt Cae– saris Caseari et qitae sunt Dei Deo JMt 22, 21) (Admon. rr). Sed nihil speciem iniustitiae erga Deum prae se fert quam invidia: << Quicumque invidet fratri suo de bono quod Dominus dicit et facit in ipso pertinet ad peccatum blasphemiae, quia ipsi Altissimo invidet, qui dicit et facit omne bonum >J (Admon. 8). << Beatus ille servus qui non magis se exaltat de bono quod Dominus dicit et operatur per illum quam quod dicit et operatur per alium l> (Admon. 17).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz